Charter Document - 06510084
Charter Number: | 06510084 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0948 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 532) |
Charter:
In nomine almi et agye sophyæ Qui monarchiam mundi totius ac celsitudinem cælorum abditamque profunditatem turgentis oceani in altis et in unis Omnia cum suæ majestatis imperio nunc et in evum gubernat ceu pupillarum obtutus per triquadrum mundum cotidie cernitur ac manifestata signa declarantur quomodo transeuntis mundi vicissitudo diuturnis horis crescendo decrescit et ampliando minuatur Tamen superno fulti adminiculo prosequi indigemus ad alta cujus scilicet fervoris igne Ego Eadredus basyleus Anglorum cæterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam meo fideli ministro vocitato nomine Ælfrico devotionis ejus sollertia ejusdemque placatus obsequio Dignatus sum impertire xi mansas in illo loco ubi jam dudum soli cole illius regionis nomen imposuerunt at Stoce tali autem tenore hoc præfate munificentiæ munus tradendo concessi ut possideat firmiter teneat usque ad ultimum cursum vitæ suæ cum omnibus utensilibus quæ Deus cælorum in ipso telluris gramine creavit tam in notis causis et ignotis in modicis et in magnis Campis Pascuis Pratis Silvis silvarumque densitatibus donans donabo libertatem et postquam humani generis fragilitatem deseruerit et ad desiderabilem jocunditatis viam per gratiam superni judicis adierit succedentium sibi cuicumque libuerit æternaliter derelinquat ceu superius prænotavi Sit autem predictum rus liberum ab omni fiscali tributo seculariumque servitutum exinanitum sine expeditione et pontis arcisve instructione Si quis autem propria temeritate violenter invadere præsumpserit sciat se procul dubio ante tribunal districti judicis titubantem tremebundumque rationem redditurum Nisi prius hic digna satisfactione emendare maluerit Istis terminis predicta terra circumgirata esse videtur Þis synt þa land ge mæro to Stoce Ærest of sæ ofer þone Stan hricg on þonæ easteran weg þonon on gagol mor þonne norð and lang þæs mores oþ ruwan oringa ge mæro þonne east on þa ealdan dic oþ idel hiwisce easte weard þonne norð and lang mearcæ on þa wiþegas weste wearde þonne east be þam ealdan herpoðe to Æþelswiðe tuninga lea þonon suð on þa ealdan dic and lang dic utt on sæ þonon utt on solentan west on midne stream of hit cymð upp þær mon ær onfeng and fyrþ ora is on wudu to Stoce and se wudu be norðan þam and seo læs and þæt mæsten is ge mæne to þam an and twentigum hidum Acta est hæc præfata donatio Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCXLVIII Indictione vi Ego Eadredus Rex Anglorum præfatam donationem sub sigillo sanctæ crucis indeclinabiliter consensi atque roboravi Ego Eadgyfu Ejusdem regis mater cum sigillo sanctæ crucis confirmavi Ego Oda Dorobernensis ecclesie archiepiscopus ejusdem regis principatum et benivolentiam sub sigillo sanctæ crucis conclusi Ego Wulfstanus Archons divinæ servitutis officio mancipatus Eboracæ civitatis archiepiscopus sigillum sanctæ crucis impressi Ego Þeodred Lundoniensis ecclesie episcopus corroboravi Ego Ælfheah Wintoniensis ecclesie episcopus testitudinem sanctæ crucis subscripsi et confirmavi Ego Cenwald episcopus consensi Ego Ælfric episcopus consignavi Ego Æþelgar episcopus corroboravi Ego Ælfred episcopus confirmavi Ego Wulfsige episcopus conclusi Ego Æþel[s]tan Dux Ego Eadric Dux Ego Æþel[s]tan Dux Ego Wulfgar Dux Ego Ealhelm Dux Ego Æþelmund Dux Ego Ælfgar Dux Ego Eadmund minister Ego Ælfstan minister Ego Wulfric minister Ego Ælfsige minister Ego Æþelgeard minister Ego Wulfric minister Ego Ælfric minister Ego Æþelnoð minister Ego Æþelsige minister Ego Byrhtsige minister Ego Ælfheah minister Ego Ælfred minister Ego Æþered minister Ego Eadred minister