Charter Document - 06510083
Charter Number: | 06510083 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0947 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 523) |
Charter:
In nomine Dei summi Subtilissima mentis certatione Deum quem diligimus et credimus intima mentis affectione timeamus et amemus quia agonista sanctæ prædicationis hortator talem protulit sententiam dicens Omnia nuda et aperta sunt coram oculis Dei et a luce prima usque conticinium unius cujusque actus prospicit Ideo ego Eadredus rex Anglorum cæterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector cuidam meo fideli ministro ac militi qui in suæ voluntatis ac devotionis obsequio fatendo ac implendo paratus ac promptus fuit Et ab incunabilis suæ infanti litatis non fortuitu sed voluntate parentum nomen accepit Æþelgeard dapsili deditione quandam partem ruris libenter dedi ubi jamdudum incolæ prolatum nomen lati aliter declaratam fontem indiderunt nunc vero verbi gratia Gewisorum more Beorhtanwille magnitudo autem illius terre juxta estimationem circa eundem locum degentium tanta esse assertur quantum bis quinas mansarum spacium equa demensione censure truci nationis fore cernitur habeat ac possideat præfatam dapsilem donationem quamdiu vitalis flatus carnem mundana fragilitate corruptam aluerit Cum autem dies dissolutionis suæ advenerit quo de corruptibili vita ad incorruptibilem beatitudinem migraverit Cui sibi libet heredi sine ullo obstaculo derelinquat in æternam hereditatem Sit autem predictum rus liberum cum omnibus quæ ad ipsum locum pertinere dinoscuntur tam in magnis quam in modicis rebus Campis Pascuis Pratis Silvis dirivativis cursibus aquarum excepto istis tribus expeditione pontis arcisve constructione Hanc vero meam donationem quod opto absit a fidelium mentibus minuentibus atque frangentibus fiat pars eorum cum illis de quibus e contra fatur Discedite a me maligni in ignem æternum qui paratus est Sathane et satellibus ejus nisi prius digna Deo pænitentia veniam legali satisfactione emendent Istis terminibus predicta terra circumgyrata esse videtur Ðis synt þa land ge mæro to Beorhtan wille þara x hida Ærest of þam more be westan þam tune on þa dic west and lang Dic of þa hæþenan byrigelsas þonne east and lang þan an heafdan on anne litelne þorn þonon east and hwon suð on ge rihte to þam wege to gafær bæce þo nord be þam and heafdan of þa lace andlang lace ut on temæse of midne stream andlang ea of ða ealda stræt and lang stræte on þone ford of þam forde west and lang mores of þæt man ær on feng Acta est hæc præfata donatio Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCXLVII Indictione v Ego Eadredus Rex Anglorum præfatam donationem sub sigillo sanctæ crucis indeclinabiliter consensi atque roboravi Ego Eadgifu Ejusdem regis mater cum sigillo sanctæ crucis confirmavi Ego Oda Dorobornensis ecclesie archiepiscopus ejusdem regis principatum et benivolentiam sub sigillo sanctæ crucis conclusi Ego Wulfstanus Archons divinæ servitutis officio mancipatus Eborace civitatis archiepiscopus sigillum sanctæ crucis impressi Ego Þeodred Lundoniensis ecclesie episcopus corroboravi Ego Ælfheah Wintoniensis ecclesie episcopus testudinem sanctæ crucis subscripsi et confirmavi Ego Cenwald episcopus consensi Ego Ælfric episcopus consignavi Ego Æþelgar episcopus corroboravi Ego Ælfred episcopus confirmavi Ego Wulfsige episcopus conclusi Ego Æþelstan Dux Ego Eadric Dux Ego Æþelstan Dux Ego Ealhelm Dux Ego Aþelmund Dux Ego Ælfgar Dux Ego Eadmund minister Ego Ælfstan minister Ego Wulfric minister Ego Ælfsige minister Ego Wulfric minister Ego Alfric minister Ego Æþelnod minister Ego Ælfred minister Ego Æþelsige minister