Charter Document - 06510082

Charter Document - 06510082


Charter Number: 06510082
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0947
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 522)

Charter:

Regnante inperpetuum domino nostro Jhesu Christo Omnia quæ cernuntur et in quibus mortalium titubans versatur fragilitas evanescentis simillima nebulæ sunt vaporis et indelebili gazarum lucro firma stabilisque stellati polorum felicitas culminis est mercanda Quapropter divina suffragante gratiarum largitate ego Eadredus rex Anglorum cæterarumque persistentium circumquaque gentium Deo omnipotenti michi quæ teneo cuncta referenti partem ruris hoc est v mansas in loco qui dicitur et Eblesburnan meo fideli homini vocitato nomine Elfsige perpetua largitus sum hereditate quatinus ipse vita comite hilariter possideat et post se cuicumque voluerit heredi derelinquat maneat igitur meum hoc inmobile donum æterna libertate cum universis quæ pertinent sibi Si quis vero contra hanc munificentiam tyrannica potestate inflatus temptare voluerit Sciat se obstaculum ire Dei incurrere et in ultimo examine coram Christo et angelis ejus rationem reddere His autem limitibus præfatum rus undique circumgirari videtur Ærest on bican bricge and lang dic on þone here pað of ðan her paðe uppan beor dune on þes uferan hlinces west ende of ðan hlince on þa ðri beorgas at þere dune of ðan beorgan and langan þes smalan waðes on rugan beorh of þan beorge and lang herpaðes fornan gean menandene on sceapacumb of sceapacumbe on land sceara geat of land sceara geate on ludan beorh of ludan beorcge on eblesburnan Scripta est autem hæc schedula Anno ab incarnatione domini DCCCCXLVII His testibus consentientibus Ego Eadredus Rex Anglorum præfatam donationem sub sigillo sanctæ crucis confirmavi Ego Oda archiepiscopus conclusi Ego Þeodred episcopus roboravi Ego Ælfheah speculator consensi Ego Cenwald præsul corroboravi Ego Elfric antistes subscripsi Ego Æþelgar episcopus annui Ego Ædelstan dux Ego Eadrich dux Ego Ædelstan dux Ego Ealhhelm dux Ego Eþelmund dux Ego Elfgar dux Ego Eadmund minister Ego Ælfstan minister Ego Wulfric minister Ego Ælfsige minister Ego Æþelgeard minister Ego Wigferd minister Sit autem predictum rus omni terrenæ servitutis jugo liberum tribus exceptis rata videlicet expeditione pontis arcisve restauratione