Charter Document - 06510081

Charter Document - 06510081


Charter Number: 06510081
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Restoration
Date: 0947
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 521)

Charter:

In nomine Dei summi et altissimi Jhesu Christi Subtilissima mentis certamine deum Quem diligimus et credimus intima mentis affectione timeamus et amemus quia psalmista Qui quondam Solimis regnabat dives in arvis conque celando ac lamentabili voce ita protulit dicens Thesaurizat et ignorat cui congregat ea eo quod interdum optatis et sepius exosis relinquitur quod prius homo per ambitionem seculi concupivit Tamen miserationis omnipotentis Dei largitate caducis opibus æternæ cælestis vitæ premia mercari queamus Quapropter ego Eadredus rex Anglorum cæterarumque gentium in circuitu persistentium gubernator et rector sanctæ Dei ecclesie Wentana civitate locatæ ac beato Petro apostolorum principi ejusque coapostolo Paulo dicatæ Ælfheago ejusdem sedis pontifice impetrante uti Fryðegyð regina penæ in exordio christianæ religionis reverende Trinitatis ejusque prænominatis apostolis devota menta concesserat ac Aðelwulf rex augmentando amplificaverat Itidemque Eadward rex novis litterarum apicibus iterum restauraverat cum isdem territoriis quas Aðelwlf rex hereditaria carta conscribi jusserat c scilicet ac xxx quantitatem manentium continentem loco celebri qui Tantun nominatur æterna restituendo largitus sum hereditate Prefato siquidem regi Eadwardo lx telluris manse quattuor locorum partibus disperse sicut ipsius territorii cartula quam præfatus rex edere jussit liquido testatur a quodam episcopo Denewlfo videlicet pro ejusdem telluris libertate concesse sunt Maneat igitur meum hoc inmobile donum æterna libertate jocundum cum omnibus quæ rite ad predicta loca pertinere dinoscuntur Campis Pascuis Pratis excepto communi labore expeditione pontis arcisve constructione Si qui denique michi non optanti hanc libertatis cartam livore depressi violare sategerint agminibus tætre caliginis lapsi vocem audiant examinationis die arbitris sibi dicentis Discedite a me maledicti in ignem æternum ubi cum dæmonibus ferreis sartaginibus crudeli torqueantur in pena si non ante mortem digna hoc emendaverint pænitentia Acta est hæc præfata donatio Anno dominicæ Incarnationis DCCCCXLVII Indictione v Ego Eaðredus Rex Anglorum præfatam donationem sub sigillo sanctæ crucis indeclinabiliter consensi atque roboravi Ego Eaðgyfu ejusdem regis mater cum sigillo sanctæ crucis confirmavi Ego Oda Dorobernensis ecclesie archiepiscopus ejusdem regis principatum et benivolentiam cum sigillo sanctæ crucis conclusi Ego Wulfstanus archons divinæ servitutis officio mancipatus Eboracæ civitatis archiepiscopus sigillum sanctæ crucis impressi Ego Þeodred Lundoniensis ecclesie episcopus conclusi Ego Ælfheah Wintoniensis ecclesie episcopus testudinem sanctæ Crucis subscripsi et confirmavi Ego Cenvvald episcopus predictum donum consensi Ego Ælfric episcopus consignavi Ego Æðelgar episcopus roboravi Ego Ælfred episcopus conclusi Ego Æðelstan dux Ego Eadric dux Ego Æðelstan dux Ego Wulfgar dux Ego Æþelmund dux Ego Ealhelhm dux Ego Ælfstan minister Ego Eadmund minister Ego Wlfric minister Ego Ælfric minister Ego Wulfric minister Ego Ælfsige minister Ego Ælfsige minister Ego Æðelnoð minister Ego Ælfred minister Ego Ælfheah minister Ego Eðereð minister