Charter Document - 06510079
Charter Number: | 06510079 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0945 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 517) |
Charter:
In nomine alme trinitatis individueque unitatis patris et filii et spiritus sancti Qui altitudinem cæli latitudinemque terræ ac profundum abyssi sua potenti regit virtute Vniversis pertractandum summopere est qualiter per bonorum exercitia operum ad æternæ felicitatis inmortalem properent requiem juxta cujusdam ammonitionem sapientis qua cunctis ita proclamat Quodcunque potest manus tua facere instanter operare quia nec opus nec ratio nec consilium nec sapientia erit apud inferos quo tu properas Cujus ammonitionis fervore instinctus ego Eadredus Anglorum basileus cæterarumque gentium quæ undique adjacent gubernator et rector cuidam meo fideli ministro ob suum fidele ministerium quod michi a puerili juventute exibere studuit quem vulgares solito usu Æþelgeard appellant dapsili largitate quandam telluris concedo quantitatem licet tribus in locis sequestratam xxx videlicet mansas quæ omnes subjacent adjacentque villæ quam incolæ loci at Beorhttanwille cognominant ubi x ex integro constant mansæ xv autem in particula villulæ quam indigene at Suttanwille appellant V vero in insula quam populares Maccanig nuncupant Adjacent etiam agri quam plurimi circa castellum quod Welingaford vocitatur ter videlicet deni agelluli Terque bini Qui ter deni Ter quoque bini arandi gratia subjacent Bis quini autem prati utilitati reservantur cum locis palustribus quæ rivulus que Gybhild agnominatus circumcingit et fecundat Vt ipse hoc nostrum donum totum sibi vita comite in usum usurpet necessarium postque ultimum vitæ suæ spiraculum qualicumque ratione cui voluerit relinquat superstiti Maneat autem predicta tellus cum omnibus quæ supradiximus ad se rite pertinentibus seu magnis seu modicis rebus Campis Pascuis Pratis Silvis si adjacent cum cursibus supra scripti torrentis omni humane jugo servitutis extranea exceptis tribus necessarium causis utilitatum expeditione scilicet pontis arcisve constructione Si qui denique hoc nostrum donum maligna instincti invidia evertere seu minuere in qualibet cumque parte laboraverint partem obtineant iniquorum quos justi sententia judicis in novissimo examine reprobat dicens Ite in ignem æternum qui paratus est diabolo et angelis ejus Nisi humili satisfactione celerius penitere sategerint Ðis synt þa land ge mæra þæra xxx hida to Beorhtanwille Ærest of þam more be westan þam tune on þa ealdan dic west and lang dic on þa hæþenan byrgylsas þonne east and lang weges of þam wege on ænne littelne þorn of þam þorne east and hwon suð on ge rihte to þam wege to gafer bice þanon norð be þam and heafdon oð þa lace and lang lace ut on temese oð midne stream and lang ea of þa ealdan stret Ford and lang gea to holan wylle of holan wylle on holan weg of holan wege on bric weg of bric wege on ærnincg weg of ærninge wege on meosdene of meosdene on meldanige eastewerdne on sandlace and lang sand lice to ceolesige to þam hnottan stocce of þam stocce norð and lang gybhilde to þære ealdan dic þær we her on fengan Þonne ligcaþ be norðam þam porte xxxvi ækera yrþ landes and x æceras mæde and i myln and binnan porte fram east geate on norð healfe strete on þæne broc and vii heorþas butan þam and þreo cyrican Ego Eadredus Rex Anglorum præfatam donationem sub sigillo sanctæ crucis indeclinabiliter concessi atque roboravi Acta est hæc præfata donatio Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCXLV Indictione iii Ego Æadgyfu Ejusdem mater regis cum sigillo sanctæ crucis conclusi Ego Oda Dorobornensis ecclesie archiepiscopus ejusdem regis principatum et benivolentiam sub sigillo sanctæ crucis conclusi Ego Wulfstanus Archons divinæ servitutis officio mancipatus Eboracæ civitatis archiepiscopus sigillum sanctæ crucis impressi Ego Þeoreð Lundoniensis ecclesie episcopus cor[ro]boravi Ego Ælfheah Wintoniensis ecclesie episcopus testudinem sanctæ crucis subscripsi et confirmavi Ego Cenwald episcopus consensi Ego Æþelgar episcopus confirmavi Ego Ælfric episcopus consignavi Ego Ælfred episcopus corroboravi Ego Wulfsige episcopus conclusi Ego Æþelstan Dux Ego Eadric Dux Ego Æþelstan Dux Ego Ealhelm Dux Ego Aþelmund Dux Ego Ælfgar Dux Ego Eadmund minister Ego Ælfstan minister Ego Wulfric minister Ego Ælfsige minister Ego Wulfric minister Ego Aþelnoð minister Ego Ælfric minister Ego Ælfred minister Ego Ælfheah minister Ego Eþeric minister Ego Æþelsige minister Ego Ælfhelm minister