Charter Document - 06510075

Charter Document - 06510075


Charter Number: 06510075
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0943
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 486)

Charter:

In nomine Dei summi et altissimi Jhesu Christi Manifestum est cunctis quod omnia celestia et terrestria prouidentia Dei gubernantur que sollicitudo mortalis uite totis nisibus in carorum amicorumque amissione conqueritur ac defletur Ideo certis adstipulationibus mellita oracula diuine clamationis nos frequentatiuis orationibus suadet ut cum his fugitiuis et sine dubio transitoriis possessiunculis iugiter mansura regna Dei suffragio adipiscenda sunt Quapropter Ego Eadmundus rex Anglorum cæterarumque gentium in circuitu persistentium cuidam fideli meo ministro vocitato nomine Ælfsige pro ejus amabili obedientia ejusque placabili peccunia quam michi in suæ devotionis obsequio detulit in loco ubi ludibundisque vocabulis nomen indiderunt antiquitus at Mordune xx mansas ei libenter largiendo donavi ut eandem supra taxatam vitæ suæ cursu feliciter possideat Igitur imminente dissolutionis suæ calle corporis et animæ successorum sibi carorum cui se libuerit menti libero dono largiatur et ipsi perpetuæ namque huius tramitibus mundi hoc quod concessi terræ prænotatam a cunctis laboribus vitæ mortalium permaneat abdicatum præter id quod nobis omnibus indigeri videtur id est tria exercitus aditum ponti edificium munitionis castellique auxilium In omnibus et per omnia quæ ad eundem subjecta sunt locum Campis Pascuis Pratis et Silvis in notis in modicis et in magis derivatisque cursibus aquarum ut nostra jam veraciter præfata supra scripta est in linea traditio quod in æternum manebit Si [quis] dæmonicæ fermentationis stimulo incedens nostrum integrum et inviolatum donum fraudulenter infringere probaverit Noverit se procul dubio cum Anna et Zafira satellitibusque eorum heredica æternæ anathematis macera perforandum Nisi prius digna satisfactione emendare voluerit Istis terminibus predicta terra circumgyrata esse videtur Ðis synt þæra xvi hida land ge mæro to Mordune Ærest on headdan dune slade nyþer on hreodburnan and lang burnan on wurf and lang streames on foslace upp on þæra æcera andheafda andlang þæra heafda on ættan wenn on þone ellen stub þonon a be ecge on þa medemunga of þære mædemunge nyþær on þone ealdan wiþig þonon on hnottan ford of þann forda on þone ealdan wylle þonon eft on headdan dune sled Acta est hæc præfata donatio Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCXLIII Indictione i Ego Eadmundus rex Anglorum præfatam donationem cum sigillo sancte crucis confirmavi Ego Oda Dorobernensis ecclesie archiepiscopus ejusdem regis donationem cum sigillo sancte crucis subaravi Ego Theodreð Lundoniensis ecclesie episcopus consensi Ego Ælfheah Wintoniensis ecclesie episcopus triumphalem tr[opheum] agyæ crucis impressi Ego Cenwald episcopus predictum donum consensi Ego Ælfric episcopus consensi Ego Æthelgar episcopus consensi Ego Wulfhelm episcopus consignavi Ego Wulfsige episcopus consensi Ego Æþelstan dux Ego Æþelwold dux Ego Ealhelm dux Ego Aþelmund dux Ego Oda dux Ego Ælfsige minister Ego Wulfgar minister Ego Eadmund minister Ego Ælfric minister Ego Ælfstan minister Ego Ælfheah minister Ego Æþered minister Ego Ælfsige minister Ego Withgar minister Ego Wulfric minister Ego Wulfhelm minister