Charter Document - 06510068

Charter Document - 06510068


Charter Number: 06510068
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0939
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 351)

Charter:

Egregius agonista sermocinatus est in scripturis divinis omnia que videntur temporalia sunt que autem non videntur eterna Idcirco superflua utentibus divinus sermo ut suprataxati sumus terribiliter præmonet ut huius seculi caduca contempnentes spiritaliaque imitantes celestia properemus ad regna Quamobrem ego Ælfredus desiderio regni celestis exardens favente superno numine basileus industrius Anglorum cunctarumque gentium in circuitu persistentium cuidam adoptio fideli meo ministro Heahfyrð vocitato ob illius amabile obsequium dignatus sum largiri viii mansas agelluli ibidem ubi vulgares prisco more mobilique relatione vocitant at Wordige cum pratis pascuis necnon et silvis silvarumque densitatibus ut hæc prosper[e] possideat ac æternaliter teneat dum huius ævi fragilis cursum uti audebit Post se autem veluti affirmavimus cuicumque voluerit heredi derelinquat fiat etenim præfata terra ab omni servili jugo libera cum omnibus sibi recte pertinentibus exceptis his tribus expeditione pontis arcisve coædificatione Denique vero si quis nobis non optantibus nostrum hoc donum violari fraudulenter perpetrando consenserit Consideret hinc se die ultima judicii coram Deo rationem redditurum atque cum reprobis quibus dicitur Discedite a me maledicti in ignem eternum Pænis atrocibus se esse passurum si non antea corporea lamentatione emendaverit Istis terminibus predicta terra circumgyrata esse videtur Ðis is þæt ge mære at Worðige Ærest of icenan to iwigað of iwigað to stan ceaslan of stan ceaslan forð to bican sclæde swua forð to Aðelwoldes beorge of Aðelwoldes beorge forð to æþelmes hangram þanon to cyrringe forð to þan coppedan þorne of þan coppedan þornæ forð utan þa ea of þara ea utan cyoling mor Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu DCCCCXXXVIIII Indictione xii Ego Ælfred Rex tocius Brytanniæ præfatam donationem cum sigillo sanctæ crucis confirmavi Ego Eadweard filius regis Ego Æðered archiepiscopus predictum donum consensi Ego Swithun episcopus consensi Ego Ealstanus episcopus confirmavi Ego Fryðestan episcopus consignavi Ego Aþelwold episcopus consensi Ego Byrhred episcopus roboravi Ego Wullaf abbas confirmavi Ego Eanulf dux Ego Aþulf dux Ego Æþelnað dux Ego Byocca dux Ego Æþelwold dux Ego Ceoleah minister Ego Odda minister Ego Ælfstan minister Ego Æþestan minister Ego Eadmund minister Ego Ælfred minister Ego Æsculf minister Ego Byrhferð minister Ego Byorhtulf minister Ego Leofheah minister Ego Buga minister Ego Osulf minister Ego Ælfric minister Ego Deormod minister Ego Byrhthelm minister Ego Ealhstan minister Ego Hæfa minister Ego Alwold minister Ego Aþulf minister Ego Heahnoð minister