Charter Document - 06510066

Charter Document - 06510066


Charter Number: 06510066
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0938
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 443)

Charter:

Px Regnante in eternum Christo filio Dei qui sicut tempora temporibus ita etiam dat regna quibus vult regibus ego Æðelstanus humilis et devotus rex Anglorum venerabili episcopo Frithestano Uuentanæ ecclesie quæ in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrata est hanc cartulam fieri jussi atque in ea pro indulgentia peccatorum meorum libertatem renovavi quam Æðelheard rex dudum constituit quia vola ut pro pace regni et gentis salute ecclesia Uuentana quæ caput est ecclesiarum quæ in occidentalium Saxonum provinciis construuntur æternam libertatem et reverentiam et dominationem principalem sine fine possideat Præfatus autem rex Æðelheard sicut rogatus fuit a Fryðegyþa regina dedit ad villam Tantun quæ nunc est possessio et hereditas episcopalis Uuentanæ ecclesiæ iiii mansas in loco qui dicitur Wiðiglea ad pascua pecorum et iii in loco qui Cearn nuncupatur ad coquendam salis copiam Istarum autem vii mansarum quantitas justo valde judicio totius populi et seniorum et primatum ablata fuit ab eis qui eorum possessores fuerunt quia aperto crimine furti usque ad mortem obnoxii inventi sunt Ideoque decretum est ab omni populo ut libri illorum quos ad has terras habebant æternaliter dampnarentur et quicumque eos in adjutorium sui umquam proferre præsumeret anathematizatus et maledictus ab omnibus christianis haberetur Nos quoque nostris temporibus dampnamus et maledicimus omnem hominem qui libertatem sanctæ et Deo dilectæ Uuentanæ ecclesiæ in magnis vel in modicis corrumpere seu diminuere præsumpserit nec habeat hereditatem in regno Christi et Dei quicumque huic sanctissimæ ecclesiæ inimicus vel adversarius sive exterminator extiterit nisi ante finem suum cum manifesta penitentia maliti[am] suam purgaverit Et quicumque huic ecclesiæ adjutor et amicus esse studuerit benedictionem et salutem longam et felicitatem temporum et indulgentiam peccatorum atque societatem regni celorum consequatur in secula seculorum Limites terrarum predictarum diffunduntur sicut sermo anglicus monstrat subsequens + Ærest on ucingc ford of ðæs [c]umbes heafde on þone smalan weg þurh ðone mor to wiðigslæde þæt to brocenan beorge swa to wudu forda þæt to lulles beorge swa forð andlang [h]arpaðes to mægenstanes dene swa to wiðleagate þæt to nædran beorge þæt ðurh þone mor beriht ge mære on wiðig mor ðæt eft on ucingc ford + Ærest of sæ up on hengestes rigc ðonan norð on gyrdweg swa norð andlang hricges on middeweardna sealtera cumb þæt be cumbe ing on holan broc þæt andlang streames ing on hlos moc adune on stream on seofan æceras þær of streame eft onbutan seofan æceras eft suð on hlos moc ðæt adune on stream oð ða suran apeldran þæt suð on ða norð ræwe ðanan eft ofer cern on gata ford ðæt suð bufan litlan graf wwa suð on earnes hlingc of earnes hlince eft ut on sæ Acta est hæc præfata donatio anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCXXXVIII in quo anno bellum factum est in loco qui bruninga feld dicitur ubi Anglis victoria data est de celo + Ego Æðelstanus rex hoc donum meum regie potestatis libertate confirmavi + Ego Wulfhelm archiepiscopus hanc donationem sancte crucis titulo consecravi + Ego Frithestan Wintaniensis episcopus consignavi + Ego Þeodred Lundoniensis episcopus con solidavi + Ego Cenwald episcopus prædictum donum conlaudavi + Ego Oda episcopus hanc cartulam corroboravi + Ego Æþelgar episcopus sancta cruce signavi et conclusi + Ego Alfwold dux + Ego Uhtred dux + Ego Odda minister + Ego Wulfgar minister + Ego Sigered minister + Ego Ælfric minister + Ego Eadmund minister + Ego Wulfsige minister + Ego Ælfhere minister + Ego Wihtgar minister + Ego Aþelwold minister + Ego Ælfheah minister + Ego Ælfred minister + Ego Wulfmær minister + Ego Ordeh minister Gratia Sanctitas et sanitas et caritas patris et filii et spiritus sancti omnibus Uuentanæ ecclesie amicis et auxil[ia]riis semper amen