Charter Document - 06510065

Charter Document - 06510065


Charter Number: 06510065
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0938
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 441)

Charter:

Egregius agonista sermocinatus est in scripturis divinis omnia quæ videntur temporalia sunt quæ autem non videntur eterna Idcirco superflua utentibus divinis sermo ut supra taxati sumus terribiliter præmonet ut huius seculi caduca contempnentes spiritaliaque imitantes celestia properemus ad regna Quamobrem ego Æþelstanus desiderio regni celestis exardens favente superno numine basileus industrius Anglorum cunctarumque gentium in circuitu persistentium cuidam adoptivo fideli meo ministro Æþæred vocitato ob illius amabile obsequium dignatus sum largiri v mansas agelluli ibidem ubi vulgares prisco more mobilique relatione vocitant at Rimtune et juxta derivativis fluentium successibus Higbroc cum partibus pascuisque necnon et silvis silvarumque densitatibus ut hæc prospere possideat ac æternaliter teneat dum huius ævi fragilis cursum uti audebit post se autem veluti affirmavimus cuicunque voluerit heredi derelinquat ceu supradiximus in æternam hereditatem Fiat etenim præfata terra ab omni servili jugo libera cum omnibus sibi rite pertinentibus exceptis his tribus expeditione pontis arcisve coædificatione Denique vero si quis nobis non optantibus nostrum hoc donum violari fraudulenter perpetrando consenserit Consideret hinc se die ultima judicii coram Deo rationem redditurum atque cum reprobis quibus dicitur Discedite a me maledicti in ignem æternum penis atrocibus se esse passurum si non antea corporea lamentatione emendaverit Istis terminibus predicta terra circumgyrata esse videtur Ðis syndon þes landes ge mære at Rimtune Ærest of hig broce suþ and lang dic on ðone herpað west andlang herpaðes on wendan mære on morþ dic þonon norð and lang herpaðes on wiðig leas wyrttruman þonne ealling be wyrttruman oþ ac lea easte wearðne and nordþe weardne þanon on hig broc east and lang broces on þes hiwisces dic nord and lang dices on þæt strod east and lang strodes of þam strode on wederangrafe scagan utt þurh þone scagan and lang beas broces þonne suþ be wyrttruman eft on hig broc Acta est hæc præfata donatio anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCCCCXXXVIII indictione xi Ego Æþelstanus rex tocius Britanniæ præfatam donationem cum sigillo sancte crucis confirmavi Ego Wulfhelm Dorobornensis ecclesie archiepiscopus ejusdem regis donationem cum trophæo agyæ crucis consignavi Ego Ælfheah Wintoniensis ecclesie episcopus triumphalem trophæum agnæ crucis impressi Ego Þeodred Lundoniensis ecclesie episcopus consignavi Ego Cenwald Episcopus predictum donum consensi Ego Wulfun episcopus consensi Ego Oda episcopus confirmavi Ego Wulfhelm episcopus consignavi Ego Burhgric episcopus consensi Ego Æþelgar episcopus roboravi Ego Ælfwold Dux Ego Vhtred Dux Ego Odda minister Ego Wulfgar minister Ego Ælfric minister Ego Eadmund minister Ego Wulfhere minister Ego Ælfhere minister Ego Witgar minister Ego Æðelwold minister Ego Ælfred minister Ego Wulfmer minister Ego Wulfgar minister Ego Ælfsige minister Ego Ælfhere minister Ego Ordeah minister Ego Sigulf minister Ego Æþestan minister Ego Eadric minister Ego Ealhelm minister Ego Ælfsige minister Ego Æþered minister Ego Aþelmund minister Ego Wulfhelm minister Ego Wullaf minister Ego Witgar minister Ego Æþelwold minister Ego Wullaf minister