Charter Document - 06510056
Charter Number: | 06510056 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0931 - 0934 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 393) |
Charter:
Regnante universorum modulatori regnorum Christo Jhesu in secula seculorum Quoniam regum bonorum et principium justorum qui justiciam et misericordiam in diebus suis custodientes Deo placuerunt et propterea feliciter regnaverunt et pacem omni populo suo multiplicaverunt atque hostes devicerunt nec non et ecclesias Dei ditaverunt [] bonitatis opera impleverunt regibus posterioribus et principibus eorum sequenda sunt exempla ut etiam et ipsi feliciter regnare et populum in pace gubernare atque hostes expugnare et quod felicius est post bonum finem cælestia regna mereantur intrare Proinde ego Ædelstanus gratia Dei rex Anglorum cupiens hereditatem in regno Christi et Dei habere libertatem villæ quæ famoso nomine ab Anglis Duntun appellatur quæ ad sedem episcopalem Wentane ecclesie pertinet in nomine sanctæ trinitatis Sanctæque Mariæ nec non et beatorum apostolorum Petri et Pauli pro redemptione animæ meæ et pro salute omnium priorum regum et futurorum et pro tocius populi Christiani Seu viventis vel defuncti in gente Anglorum devotissime renovo atque in omnibus rebus magnis et modicis stabilio quemadmodum Cynevvalh Rex quem sanctus Byrinus primus Saxonum episcopus baptizavit instituit et corroboravit adjurans per omnipotentem majestatem Dei et gloriam et resurrectionem omnium sanctorum ejus ut nullus regum aut principum quibuslibet temporibus hanc nostram renovationem præsumat violare aut mutare seu minorare ne forte suppliciis sempiternis inferni sine fine dampnetur Pretitulata vero telluris circuito his circumgyratur limitibus Ðis synd þa land ge mero to Duntune erest of crawan crundul on wereðan hille on fyrdinges lea on ebles burnan to afene on wisere on ða fulan lace on earnes beorch on dic at beoredes treowe on þone hearepoð to healdangrafe þonne on þone hagan to witan wyrðe on dyre broc on welewe on þa dic at hicheleswyrðe þonne ofer þone feld on hagan ut þurh brember wudu on þone stenenan stopul and lang herepaðes to fobban wylle andlang herepaðes to þes hagan ende to feger hylde forda on þone hagan on ceorles hlewe on crawan crundul þonne on ða yferan gemere on ebles burnan on stretford on hrofan hric andlang weges on þa dic to bymera cumbe and þer þwyres ofer þreo crundelas ofer þa stret þwyres ofer ða dune to wudu beorh hylle ofer berigan cumb on eblesburnan on stretford on beordune on þes hlinces ende on þone smalan weg ofer higcumb on þan smalan wege on ðene stan on þæt heð westeweard on þone beorch to þam hric wege þonne est and lang hricg weges to bryt fordinga land sceare þæt suð on stret ford Igitur anno dominice incarnationis DCCCCV regni vero gratis michi commissi primo supra dicte villule libertas renovata fuit c videlicet mansarum quantitas Episcopis Abbatibus Ducibus Procuratoribus et cunctis Anglorum principibus regia dapsilitate ovantibus atque maledictionem æternam imponentibus huic libertati violatoribus pacem quoque et vitam æternam obtantes huic ipsi libertati piis fautoribus Cujus etiam inconcusse firmitatis auctoritas his testibus roborata constat quorum nomina stilus præsens hoc ordine declarat Ego Æthelstanus Rex Anglorum hanc libertatis renovationem cum signo sanctæ crucis corroboravi Ego Wulfelmus Dorobernensis ecclesie archiepiscopus consensi et subscripsi Ego Wulfstanus Eboracensis ecclesie archiepiscopus consensi et subscripsi Ego Ælfwine episcopus consensi et subscripsi Ego Sighelm episcopus consensi et subscripsi Ego Ælfheah episcopus consensi et subscripsi Ego Eadulf episcopus consensi et subscripsi Ego Byrnstan episcopus consensi et subscripsi Ego Oda episcopus consensi et subscripsi Ego Cyneferð episcopus consensi et subscripsi Ego Þeodred episcopus consensi et subscripsi Ego Wulfhun episcopus consensi et subscripsi Ego Cenwald episcopus consensi et subscripsi Ego Ælfric abbas consensi et subscripsi Ego Eadwine abbas consensi et subscripsi Ego Æþelnoð abbas consensi et subscripsi Ego Byrhsige abbas consensi et subscripsi Ego Seaxhelm abbas consensi et subscripsi Ego Eadred abbas consensi et subscripsi Ego Osferd dux Ego Ælfwold dux Ego Ealdred dux Ego Vhtred dux Ego Escbryht dux Ego Ælfstan dux Ego Vhtred dux Ego Guþrum dux Ego Odda minister consensi Ego Wulfhelm minister consensi Ego Buga minister consensi Ego Wulfgar minister consensi Ego Sigred minister consensi Ego Wulfsige minister consensi Ego Ælfheah minister consensi Ego Wulfnoð minister consensi Ego Æþelstan minister consensi Ego Ælfred minister consensi Ego Æþelstan minister consensi Ego Ælfnoð minister consensi Ego Ælfric minister consensi Ego Wicgar minister consensi Ego Eadric minister consensi Ego Ælfwald minister consensi