Charter Document - 06510055

Charter Document - 06510055


Charter Number: 06510055
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0928
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): eSawyer (S 400)

Charter:

Afflante per cunctam triquadrum orbis latitudinem gibbo infero sacrosancti flaminis incendio salutifera animarum gaudia ac multifida donorum spiramina prærogante quibus humane inprobitatis rubigo consumitur felicitasque æterna ejus munere adquiritur qui ante omnia secula apud patrem indissociabili nutu sempiternitate majestatis alta infima æterna labentia qualia administrationum distinctione fieri possent vel debuissent mirando perpetualiter et regendo naturaliter arbitrio lata manu dispensans novissimis labilis vitæ temporibus ad oblitteranda virulenta gemende mortis peccamina quæ lubricus ille et tortuosus serpens massa infirme heu pro dolor nature truculenter infixit humano generi prima parentali maledictione postposita subvenire dignatus est Quæ tonantis proles summo culmine polorum præcepto paternali descendens secum nobis saluberrima deferens medicamina limphis remediabilibus lotis victimis spiritalibus recreatis evangelico para dignate per primam asperrimæ invectionis limam orsus infit Penitentiam agite adpropinquabit enim regnum celorum Quorum pro adipiscendo regno æterno celorum Ego Adel[s]tanus donifluo Dei gubernamine rex Anglorum Anno dominicæ incarnationis DCCCCXXVIII mei haut dubium regiminis tercio Indictione i epacta xxvi xvi Kl Ma[] luna xxi donando confero meæ internæ familiaritatis ac olim amacabili ministro meo Byrhferðo elegantissimam juris mei terre id est at Stoce xii mansiones nuncupatur ut ille eam sine ancipiti ambiguitatis scrupulo vel præcipitio invisæ servitutis cum hominibus victualibus supellectilibus pratis pascuis silvis rivulis cunctisque utilitatibus ad eam pertinentibus liberam vite comite habeat et post ejus ad universitatis viam dicessum cuicumque succedenti voluerit heredi perpetualiter derelinquendo adtribuat Si autem quod non optamus evenerit aliquis superbiæ fastu afflatus avaritiæ fascibus succensus invidiæ dentibus armatus execrabile caput ut adsolet arrigere voluerit et huius meæ donationis et compositionis singrapham in aliquibus magnis vel modicis causis elidere infringere minuere vel aliquo casa sternendo delere conaverit intelligat se apud Judam proditorem pecuniæ injuste amatorem penarum æternarum mancipato rem Qui ab auctore salutis nostræ filius dicitur perditionis sub anathematis maledictione tremendo examinationis omniumque retributionis die æternam luem amarissimis cum fletibus ejulando perpessurum Hæc siquidem schedula tempore paschali in arce regia quæ calatur Execeaster rege Adelstano suos subregulos episcopos duces judices proceres dignitates gaudio cum magno Pascendo flexu articulorum depicta est Hii nimirum præfate telluris cassatas termini ab aliarum finitimis adjacentibus horis secernendo circumcingunt Ðis synd þa hryct land ge mæro þysses landes Ærest at Stoce at linforda þonne and lang streames of þone garan east weardne þonne norð andlang dic þonne æft andlang dic easte ricte on ðone stream midde weardne ðonne æft on andlang streames on þa fulan lace þonne of þære fulan lace east be eastan middel mærsce Ðonne of þære fulan lace upp to wic herepaðe fram wic herepaðe upp on andlang weges of þone litlan garan east weardne of þam garan andlang dic to þam east lea þonne upp bæ þam wyrttruman on ða dic fram þære dic ford be þam east clife ufe weardum oð weardan hylle fram weardan hylle oþ crawan crundæl fram crawan crundel west on fif beorgas fram fif beorgum to widan crundle fram widan crundle to ðam snawan fram þam snawan to hean hlincum fram hean hlincum on ðone broc at ðam wyllum of þam wyllum and lang streames oft æft on lin forð Huius namque probate donationis et exquisite confirmationis testes hii sunt quorum vocabula infra caraxata nitescunt Ego Aðelstanus Rex Anglorum hanc meæ munificentiæ seu largitatis breviculam atræ fuscationis pallore depictam ac lacrimosa virginei forcipis destillatione fedatam signo sanctæ semperque amande crucis corroboravi et subscripsi Ego Howel Subregulus consensi et subscripsi Ego Juþwal Subregulus consensi et subscripsi Ego Wurgeat subregulus consensi et subscripsi Ego Wulfhelmus Dorobernensis ecclesie archiepiscopus consensi et subscripsi Ego Hroþwardus Eboracensis ecclesie archiepiscopus consensi et subscripsi Ego Ælfwine episcopus Ego Sighelm episcopus Ego Ælfheah episcopus Ego Friðestan episcopus Ego Eadulf episcopus Ego Oda episcopus Ego Cyneferð episcopus Ego Wilferð episcopus Ego Eadgar episcopus Ego Þeodred episcopus Ego Buga episcopus Ego Æscbryht episcopus Ego Osferd dux Ego Ælfwold dux Ego Guþrum dux Ego Odda minister Ego Buga minister Ego Byrhtric minister Ego Wulfhelm minister Ego Æþelstan minister Ego Byrhtrih minister Ego Ælfheah minister Ego Wulfsige minister Ego Ælfred minister Ego Æðelstan minister Ego Æþelmund minister Ego Wulfhelm minister Ego Sigered minister Ego Wulfgar minister Ego Witgar minister Ego Æþeweard minister Ego Ælfric minister