Charter Document - 06510049
Charter Number: | 06510049 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 0909 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 378) |
Charter:
Regnante inperpetuum domino Deoque nostro Iesu Christo Cum omnis terrena potestas sicut flos cadere uisa est et sicut fenum arescere dicente apostolo Nichil intulimus in hunc mundum uerum nec auferre quid possumus ideo caducis rebus eterna premia mercanda sunt Quapropter Hemele comes dedit illam terram ubi ab incolis Hwitan cyrice nominatur hoc est l manentes in honore sancte Trinitatis et omnium electorum eius familiæ sancti Petri que est in Wintonie ciuitate in hereditatem sempiternam habendam et possidendam intus ad refectorium Deinde rogauerunt episcopi eiusdem familiæ eam accommodandam illis et ipsi ita fecere Postea uero non potuerunt impetrare ab episcopis Post longum uero tempus precati sunt Eadwardum regem propter Dei amorem et eiusdem familiæ et propter amorem parentum eius qui in eodem loco sunt dediti sepulture ut faceret eis iudicium rectum propter suam misericordiam de ipsa terra Tunc idem Angul Saxonum rex necnon et eiusdem familiæ episcopus Friðestan recordati sunt terrene potestatis quia misera est et fragilis atque per interualla temporum motabilis dedit eis illam terram in eandem libertatem qua data est a Hemele comite cum siluis et campis necnon et pratis pascuis piscatoriis et aucupiis cum omnibus ad se pertinentibus Ea conditione ut nullus episcopus acciperet eam nec etiam ipsa familia eam alicui dare presumeret quamdiu homo super terram aut mundus cursum suum per diuersa temporum spatia peregerit Hac ergo causa rescripsimus nouiter istum hereditarium librum nescio quo casu perdita antiquum hereditarium librum non habebamus Si quis autem post hoc antiquum librum inueniat et contra hanc nostram diffinitionem in propatulo adduxerit ab omni christianitate extraneus sit et ad nichilum ualeat Hæc autem terra libera est ab omni regali et seculari seruitute necnon ab episcopali usu præter expeditione pontis arcisue constructione Si quis uero regum seu episcoporum de sacre ordine uel laicorum presumptionis spiritu temptauerit hanc donationis mee kartulam auferre seu minuere sciat se unusquisque rationem redditurum in die iudicii secundum opus suum et secundum eius rectitudinem Si quis uero beniuolentia sit preditus hoc roborare ac defendere studuerit uoti compos ipse alti throni gloriam auscultat indefecta perhennitate cum faustis angelorum agminibus Hæc cartula scripta est Anno ab incarnatione domini DCCCCVIIII Indictione xii Manente hæc cartula in sua firmitate tempore perhenni sub testibus quorum hic nomina scripta reperiuntur Ego Eadweard Rex hanc restaurationem a me factam signum sancte crucis propria manu scribendo firmaui Ego Plegmund Archiepiscopus melli fluam donationem prefati regis subscripsi cum signaculo sancte crucis Ego Friðestan Episcopus cum consilio eiusdem regis hoc roboraui atque conexi cum triumpho eterni regis Ego Wulfsie episcopus consensi et subscripsi Ego Wighelm episcopus consensi et subscripsi Ego Ceolmund episcopus consensi et subscripsi Ego Æðelwerd frater regis Ego Æðelstan frater regis Ego Ælfwerd filius regis Ego Offerð propinquus regis Ego Ordlaf Dux Ego Beorhtulf Dux Ego Osulf Dux Ego Ordgar Dux Ego Heahferd Dux Ego Pulfsie Dux Ego Werulf presbiter Ego Æðelstan presbiter Ego Beornstan presbiter Ego Ealhstan presbiter Ego Dormod minister Ego Withbrord minister Ego Odda minister Ego Ælfwald minister Ego Ælfred minister Ego Wulfhelm minister Ego Æðulf minister Ego Æðelferd minister Ego Ælfred minister Ego Wulfheard minister Ego Wulfhun minister Ego Sigeric minister Ego Ælfric minister Ego Wulfhelm minister Ego Uffa minister Ego Ælfstan minister Ego Ælfred minister Ego Ælfstan minister Ego Ælfstan minister Ego Ælfheah minister Ego Æðelwerd minister Ego Buga minister Ego Aðulf minister Ego Wulfhere minister Ego Wulfhun minister Ego Wullaf minister Ego Beorhtric minister Ego Ælfred minister Ego Aðelnod minister Ego Wulfric minister