Charter Document - 06510048

Charter Document - 06510048


Charter Number: 06510048
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0909
Date type: Assigned
Resource Link(s): eSawyer (S 377)

Charter:

Hec autem omnia que secundum ecclesiasticam normam iusto decernuntur moderamine quamuis proprium robur iure obtineant tamen quia humane uite status euidenter incertus agnoscitur paginis saltim uilibus pro ampliori firmitate roborata signantur Quapropter ego Eadwardus diuina indulgente clementia Angul Saxonum rex rogatus fui a meo dilecto episcopo Friðestano tempore quo dioecesim Wentane ecclesie in duas diuisi parochias territoria ecclesie Dei cui deseruiebat pertinentia nouis litterarum apicibus renouare Et ueterum librorum monimenta recenti recuperata auctoritate restaurare Idcirco uotis eius libenter obtemperans renouare studui territorium illius telluris que Uferantun appellatur xl continens mansas tribus in locis diremptas xx at Uferantune cum silua at Tadanleage xv at Wealtham at v at Bradanleage reuerende Trinitati beatoque apostolorum principi eiusque coapostolo Paulo uti antecessores nostri priscis dederant temporibus renouando iterum deuotus eterna largior hereditate Sit igitur præfatum rus cuius ego cum optimatum meorum consilio libertatem fideliter renouaui eterna iocunditate gloriosum cum omnibus sibi rite pertinentibus pratis uidelicet pascuis siluis expeditionis laborem pontis arcisue restauratione tantummodo persoluat Alias iocundetur eterna libertate Si quis autem diaboli pellectus instinctu hanc perpetuam nostre renouationis libertatem uiolare uel minuere audax præsumpserit a sancta corporis et sanguinis domini nostri Iesu Christi communione et sancta Dei ecclesia ac sanctorum omnium contubernio segregatus eterna inferni miseria dampnatus intereat Si non satisfactione congrua humiliter correctus emendauerit quod contra nostrum tumidus deliquid decretum His limitibus hoc rus circumdatur Ærest at stræt lea forð þon andlang stræt to langan leage eastewearde þær suð to ðære stanehtan dæne þonon suð on wrobban lea æfisc on þane hegðorn swa on þa hreadleafan æc þæt on cissan beorg middan weardne þæt ofær ea on clofenan hlinc þanan on beam leage swa on ac hangram þonan innan suð lea swa on cobban lea dæne þæt to ðære dic þonan to hærices hamme swa to heafoð beorge westeweardon þæt to þæm heþenan byrigelse þonne norð ofer ea on clofenan hlinc to witan lea swa to stræt lea Ðis is seo bær ðer to hyrð Ærest of brunan hylle on wisclea geat þa non to oxan hæðfelda þæt east þonan to wihtelmæs treowe swa to fulan riðe ðonan to ænedwille swa to wiðig forda ðæt to byrnes hylle To Wealtham Ærest at clearan floda to witleage ðet utt on þa stret andlang stret to hyrpes hamme þanon to clearan floda To bradanleage ærest upp of ulan delle to micæs dæne þanon on bæran leage swa to riscmære to sibbes lea of sibbes lea on hean lea on ulan del Ego Ea[d]wardus Rex hanc restaurationem a me renouatam signum sancte crucis propria manu scribendo firmaui Ego Plegmund Archiepiscopus melli fluam donationem prefati regis subscripsi cum signaculo sancte crucis Ego Friðestan episcopus cum consilio eiusdem regis hoc roboraui atque conexi cum triumpho regis eterni Ego Wulfsige episcopus consensi and subscripsi Ego Wighelm episcopus consensi and subscripsi Ego Ceolmund episcopus consensi and subscripsi Ego Æðelweard frater regis Ego Æðelstan filius regis Ego Ælfweard filius regis Ego Ordferd Dux Ego Ordlaf Dux Ego Beorhtulf Dux Ego Ordgar Dux Ego Heahferð Dux Ego Werulf Dux Ego Æðelstan presbiter Ego Beornstan presbiter Ego Ealhstan presbiter Ego Deormod minister Ego Witbrord minister Ego Odda minister Ego Wullaf minister Ego Buga minister Ego Ælfwold minister Ego Ælfweard minister Ego Wulfheard minister Ego Aðulf minister Ego Ælfric minister Ego Wulfhelm minister Ego Æðelferd minister Ego Ælfstan minister Ego Ælfred minister Ego Wulfhere minister Ego Ælfstan minister Ego Wulfhun minister Ego Aþulf minister Ego Ælfred minister Ego Alfwold minister Ego Æþelnoð minister