Charter Document - 06510045
Charter Number: | 06510045 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0904 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 1286) |
Charter:
Dispensante et gubernante domino nostro Iesu Christo Incommutabiliter omnia visibilia et inuisibilia quamuis uerba regum et procerum decreta uelut fundamenta montium ad modicum fixa uideantur tamen quia plerumque tempestates et turbines secularium rerum regnorum statuta fuscantes quatiunt Quapropter litterarum memorie commendare procurauimus quod Denewlf episcopus Wintoniensis Ecclesie et illa uenerabilis familia ibidem commanens dederunt Eadwardo regi xx manentes in eodem loco quod saxonice dicitur at Stoce iuxta Scealdeburnan ut ille habeat et possideat in suis diebus Et post suos dies cuilibet heredi uoluerit relinquat cum omnibus ad se pertinentibus in perpetuam libertatem ab omnibus secularibus rebus expeditas excepta expeditione et arcis et pontis constructione et conductione pro perpetua libertate illius monasterii que dicitur Tantun in quo antea multa regalium tributorum iura consistebant quo et illud monasterium equaliter ab omnibus regalibus et comitialibus tributis liberum et inmune perpetualiter permaneat Si quis hanc monstram donationem et commutationem custodire et augere uoluerit custodiat illum Deus et augeat sibi omnia bona præsentis et future uite sin uero minuere uel infringere mala mente uoluerit sciat se in horrendo illo die seueri examinis coram summo iudice ineuitabilem redditurum rationem nisi hic prius digna emendauerit penitentiæ Hæc autem cartula Anno dominice Incarnationis DCCCCIIII Indictione vii Scripta est in illa uenatoria uilla que saxonice dicitur Bicanleag coram ueredicis testibus quorum nomina subter craxata sunt Ego Eadward rex Ego Eþelweard filius regis Ego Osferd frater regis Ego Plegmund archiepiscopus Ego Denulf episcopus Ego Asser episcopus Ego Wulfsige episcopus Ego Wighelm episcopus Ego Ceolmund episcopus Ego Ordlaf dux Ego Osulf dux Ego Beocca dux Ego Ordgar dux Ego Wulfsige dux Ego Heahferð dux Ego Byrhnelm dux Ego Withborð dux Ego Deormoð dux Ego Beorhtelm minister Ego Odda minister Ego Ælfric minister Ego Stricca minister Ego Wulfhere minister Ego Æþelstan minister Ego Winoð minister Ego Elfreð minister Ego Wulfhun minister Ego Buga minister Ego Eþelweard minister Ego Elfstan minister Ego Uffa minister Ego Ælfred minister Ego Sigric minister Ego Ceolstan minister Ego Cufa minister Ego Eþeric minister