Charter Document - 06510044

Charter Document - 06510044


Charter Number: 06510044
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Exchange
Date: 0904
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 373)

Charter:

Regnante inperpetuum domino nostro Iesu Christo cuius potestas nec crescit nec minuit omnibusque præsentis uite curriculis cotidie semper subterlabentibus sueque condicioni omnibus uisibilibus et inuisibilibus ineuitabiliter uelint nolint cotidie subdentibus Quapropter ego Eadward diuina indulgente clementia Angul Saxonum rex omnia quecumque dicta aut facta uel etiam pacta sunt in nostris temporibus relatui digna pro necessitate anime mee et pro communi nostra necessitate necnon etiam subsequentis posteritatis nostre litterarum memorie commendare procuraui ne aut fusca obliuionis caligine oblitterata uel incuria scriptorum et testium id agente ignorata regnantibus post nos et suis optimatibus ad lites et contentiones de cetero deuenirent Qua de re in hac cartula demonstrare conor quod ego cum consilio et consensu optimatum meorum quorum nomina infra scripta sunt libertatem illius monasterii quod saxonice Tantun dicitur cum omnibus ad se pertinentibus villis campis siluis pascuis pratis et piscium capturis in sempiterno graphio in cruce Christi Denewulfo episcopo et illi uenerabili familiæ in Wentana ciuitate commoranti ab omnibus regalibus fiscalibus et comitialibus necnon et ab omnibus mundialibus taxationibus expeditam excepta expeditione et arcis et pontis constructione toto mentis affectu dedi Ea conditione quo semper præfatum monasterium pertineat atque deseruiat episcopali sedi in Wintonia ciuitate sine ulla controuersia et sine disceptatione nec in nostro tempore nec etiam ab ullo nostro successore hæc donatio commutetur aut uioletur in sempiternum Sed et hoc alacri animo Christo concessi ut episcopi homines tam nobiles quam ignobiles in præfato rure de gentes hoc idem ius in omni haberent dignitate quo regis homines perfruuntur regalibus fiscis commorantes et omnia secularium rerum iudicia ad usus præsulum exerceantur eodem modo quo regalium negotiorum discutiuntur iudicia Predicte etiam uille mercimonium quod anglice þæs tunes cywing appellatur censusque omnis ciuilis sancte dei ecclesie in Wintonia ciuitate sine retractionis obstaculo cum omnibus commodis æternaliter deseruiat Erat namque antea in illo supradicto monasterio pastus unius noctis regi et viii canum et unius caniculari pastus et pastus nouem noctium accipit raris regis et quicquid rex uellet inde ducere usque ad Curig uel Willettun cum plaustris et equis et si aduene de aliis regionibus aduenirent debebant ducatum habere ad aliam regalem uillam que proxima fuisset in illorum uia ille quoque episcopus et illa uenerabilis familia michi lx manentes in illis illustribus locis que saxonice ita nominantur id est x manentes at crauuancumbe at x at cumbtune et xx at Bananwylle xx quoque at Stoce iuxta Scealdeburnan perpetualiter in sempiterno graphio in cruce Christi pro prefati monasterii libertate ab omni regali censu et comitiali omnique mundana exactione equaliter expeditas excepta expeditione et arcis et pontis constructione libenti animo condonauerunt Hoc etiam sub diuino testamento precipimus et imperamus ne umquam aliqua commutatio uel uicissitudo illius nostre donationis et confirmationis in utraque parte fiat quamdiu illa christianitas in ista insula consistat Si quis hanc nostram donationem et commutationem custodire et augere uoluerit custodiat illum Deus et augeat illi omnia bona præsentis et future uite sin uero aliqua mala machinatione minuere uel infringere uoluerit sciat se ante celsissimi iudicis horribile tribunal rationem redditum in die iudicii si non prius hic digna emendauerit penitentia Hæc autem cartula scripta est Anno dominice incarnationis DCCCCIIII Indictione vii In uilla uenatoria que saxonice dicitur Bicanleag coram idoneis testibus quorum nomina subsequenter scripta sunt Ego Eadward Rex Ego Pleigmund archiepiscopus Ego Denewulf episcopus Ego Wulfsige episcopus Ego Æþelweard filius regis Ego Ordlaf Dux Ego Osulf Dux Ego Ordgar Dux Ego Heahferd Dux Ego Ælfwald Dux Ego Johan presbyter Ego Werulf presbyter Ego Tata presbyter Ego Æþelstan presbyter Ego Byrnstan presbyter Ego Searu presbyter Ego Wealda presbyter Ego Friðestan minister Ego Wighel minister Ego Witbord minister Ego Deormod minister Ego Beorthelm minister Ego Odda minister Ego Wlfred minister Ego Buga minister Ego Ealhmund minister Ego Wlfstan minister Ego Æþelferð minister Ego Wlfhelm minister Ego Wlfhun minister Ego Wlfhere minister Ego Wlfric minister