Charter Document - 06510039
Charter Number: | 06510039 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0900 - 0908 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 1444) |
Charter:
In nomine domini Ego Denewulfus episcopus indico Edwardo regi domino meo de terra illa Beaddinctun de quæ egisti apud me ut ego eam tibi commodarem Vnde mi care nunc a conventu Wintonie optinui et apud seniores et apud juniores quod ipsi bono favore concedunt michi ut eam tibi per cartam tradam quamdiu vixeris sive ad possidendum sive ad commodandum alteri cuicunque tibi magis placuerit Huius terræ sunt lxx hidæ et est modo tota bene procurata quæ quando dominus meus michi eam tradidit omni peccunia caruit et pauperibus hominibus erat destitutum Tunc ego ipse peccuniam in ea reparare studui unde interim pauperes vixerunt et nunc nos eam tibi libenter concedimus Set nunc familia ipsa expetit te ut post dies tuos loco suo iterum restituatur modo habetur ibi pecunia quantum pro hyeme residuum fuit ix veteres boves et iiii et cxi veteres porci et l arietes præter jus porcorum quos porcarii debent habere et xx bacones Non fuit ibi frumenti quid nisi quantulum fuit præparatum ad firmam episcopi Sunt autem ibi xc acræ seminatæ Nunc vero rogamus et ego ipse episcopus et tota familia Wincestriæ et hoc tibi ad elemosinam quo pro amore Dei et ipsius sanctæ ecclesie terram ejusdem loci amplius non expetas quia videtur eis o rex tua necessaria præceptio quatinus nec tibi nec nobis Deus debeat imputare hanc imminutionem diebus nostris actam quia ibi affuit magna ex parte Dei obtestatio eorum qui eandem terram eidem loco concesserunt