Charter Document - 06510038
| Charter Number: | 06510038 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Exchange |
| Date: | 0900 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 1284) |
Charter:
Almi potente uno ac trino dispensatore semper incommutabiliter omnia simvl uisibilia et inuisibilia de summa sede maiestatis sue ordinabiliter et sapienter gubernante cunctisque uisibilibus perpetualiter subterlabentibus et maxime statu humani generis miserabiliter cotidianis defectibus decidente ne aut fusca obliuione aut incuria desidie aut neglegentia pigritie de memoria presentium aut de scientia successorum nostrorum delerentur ea que in nostris temporibus relatui digna dicta uel facta sunt Quapropter litterarum carecteribus commendare procuravimus quod Denewulf ille venerabilis Wintonie civitatis antistes adque decentissima illa communio fratrum ibidem assidue devota mente in divino seruitio commorantium aliquam partem possessionem proprii privilegii commutauere aput Orlaf comitem pro aliis possessionibus sui proprii iuris cum decreto et licentia Eadwardi regis et optimatum suorum quorum nomina subter caraxata sunt nomina autem illarum possessionum quas nos illi donauimus Hæc sunt x manentes in illo celebri loco qui Saxonica lingua at Lidgerd dicitur pro illa autem causa quesiuerat ille comes eandem terram ab illa venerabili familia Wintoniæ ciuitatis quia suus auus Eanulf comes dederat eam illi familiæ in ius proprium perpetualiter At ille Ordlaf comes x manentes at Funtgeall donauit episcopo episcopus autem dedit iii manentes at Ebincgtune illi familiæ quia commodius et utilius uidebatur episcopo atque familiæ illa commutatio possessionum sicut nunc est quam sicut tunc erat Ea autem conditione ille commutationes possessionum illarum facte sunt ut quicunque episcopus in Wintonie civitate fuerit perpetualiter habeat Funtgeall et illa familia equaliter habeat Ebincgtuun Ordlaf autem et sui successores habeant Lidgeard Si quis autem huius nostre commutationis decretum conseruare uel augere in melius uoluerit omnipotens et misericors omnium bonorum omnium remunerator Deus hic et illic ubi iustorum omnium centupliciter premia redduntur illi reddat Si quis uero inminuere uel infringere malivola mente quod non optamus ausus fuerit sciat se in tremendo die iudicii ante thronum summi iudicis in præsentia omnium electorum suorum rationem redditurum nisi prius digna emendaverit penitentia Hæc autem cartula in Wintonia ciuitate scripta est Anno dominice incarnationis DCCCC quo anno et Ælfred rex defunctus est Indictione iii coram idoneis testibus quorum nomina subter scripta sunt Ego Eadward Rex Ego Denewulf episcopus Ego Asser episcopus Ego Ordlaf Dux Ego Heahferd Dux Ego Deormod minister Ego Beorthelm minister Ego Osferd minister Ego Ælfric minister Ego Æðelweard minister Ego Oca minister Ego Ælfstan minister Ego Ælfred minister Ego Ælfheah minister Ego Vffa minister Ego Wulfred minister Ego Eada minister Ego Vfa minister Ego Tata minister Ego Æþelstan minister Ego Beornstan minister Ego Æþelstan minister Ego Ælfstan minister Ego Wighelm minister Ego Wulfstan minister Ego Wulfric minister Ego Ealhstan minister Ego Winsige minister Ego Ælfric minister Ego Siric minister Ego Wulfred minister
