Charter Document - 06510037
Charter Number: | 06510037 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0900 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 359) |
Charter:
Regnante inperpetuum domino nostro Iesu Christo Et omnia de summo celi apice visibilia et inuisibilia ordinabiliter gubernante presentisque uite semper curriculo cotidie decrescente Qua propter ego Eadward gratia Dei Angul Saxonum rex litterarum memorie commendare procurauerim quod in diebus aui mei Aðelwlfi regis at Ælfredi regis patris mei factum fuerat hoc est quod ille Aðulf rex moriens commendauit Ælfredo regi filio suo illam terrram at Ceolseldene at at Sweores holte ea conditione quod ille Ælfred rex post obitum suum dimitteret eandem terram illi familiæ uenerabili in Wintonia ciuitate spetialiter ad refectorium suum habendam et possidendam perfruendamque perpetualiter cum siluis campis pratis et pascuis atque omnibus ad se pertinentibus in sempiternam hereditatem Attamen ego Eadward rex utramque præfatam terram ab illa uenerabili præfata familia in Wintonia ciuitate comparaui dedique pro utraque præfata terra x manentes in illo loco qui dicitur at Stoce be Hysseburnan cum omnibus hominibus qui in illa terra erant quando Ælfred rex obiit et etiam cum illis omnibus hominibus qui tunc fuerunt at Hisseburna quando Alfred rex uiam uniuerse carnis adiit Sunt autem utraque terre ab omni censu mundiali et regali libere et expedite excepta expeditione et arcis et pontis constructione Anno autem dominice incarnationis DCCCC Indictione iii quando Ælfred rex obiit Et Eadward rex filius suus regnus suscepit Hæc cartula scripta est in Wintonia ciuitate coram illis idoneis testibus quorum nomina subter scripta sunt Ego Eadward Rex signaculo sancte crucis corroboraui Ego Denewulf episcopus Ego Asser episcopus Ego Æþelweard filius regis Ego Ordlaf dux Ego Ordgar dux Ego Ælfred dux Ego Tata presbyter Ego Werulf presbyter Ego Beornstan presbyter Ego Æðelstan presbyter Ego Waldo presbyter Ego Orferd minister Ego Witbrord minister Ego Deormod minister Ego Beorhthelm minister Ego Ælfred minister Ego Wulfred minister Ego Wulfhelm minister Ego Beornstan minister Ego Ælfred minister