Charter Document - 06510036
| Charter Number: | 06510036 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
| Charter Language: | Latin, English |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 0900 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
eSawyer (S 358) |
Charter:
Regnante inperpetuum sancta Trinitate præsentisque uite curriculis subterlabentibus atque omnibus prope modum rerum gestis obliuioni traditis aut ignorantia id agente uel incuria regum ac magistrorum ignauiter torpescente ac clarescente Quapropter Ego Ea[d]ward diuina indulgente clementia Angul Saxonum Rex litterarum memorie commendare procuraui aliquam causidice rei explanationem que in diebus proaui mei Ecgberhti regis et etiam aui mei Aðelwlfi regis necnon et in diebus patris mei Ælfredi regis uentilata est Nunc quoque nuperrime in diebus meis elucubratim ad integrum redacta est Hoc est quod proauus meus Ecgberht Rex comparauit l manentes in illo loco qui dicitur at Hysseburnan Aðelred uno episcopo et ab illa familia at Abbandune deditque pro illa l manentes in illo loco quod dicitur at Merchamme in perpetuam hereditatem in utraque parte Ecgbrith quoque moriens commendauit eandem terram filio suo Æþelwulfo regi auo meo at ille uiam uniuersitatis adiens commendauit eandem terram filio suo Ælfredo regi patri meo in diebus suis ea conditione quod illo moriente dimitteret eandem terram uenerabili familiæ in Wintonia ciuitate in perpetuam hereditatem habendam et possidendam intus ad refectorium cum siluis campis pratis et pascuis atque omnibus ad se pertinentibus Hæc autem donatio ita confirmata est in sempiterno graphio in cruce Christi pro redemptione piaculorum Aðelwlfi regis et etiam Ælfredi regis necnon et antecessorum suorum et etiam Eadwardi regis et omnis subsecute posteritatis sue ea conditione quod nullus episcopus nec etiam præsens familia nec insuper subsequens poterit illam terram amovere ab illa familia perpetualiter neque pro pecunia neque pro alia terra quam diu fuerit homo super terram uel petra in terra Si tamen uel necessitas uel uoluntas illius familiæ exigerit illam terram donare uel pro alia terra uel pro pecunia ad nullam aliam gentem præmittimus illam dare nisi eidem regali prosapiæ a qua prius data est Hac ergo causa imperauimus istum hereditarium librum ita nouiter scribere quia illum antiquum hereditarium librum non habebamus Si quis uero post hoc illum antiquum hereditarium librum uel alium quemlibet contra hanc nostram diffinitionem in propatulo abduxerit ab omni Christianitate irritum fiat et ad nichilum ualeat Si quis hoc nostrum decretum custodire et augere voluerit ad augeat omnipotens Deus omnia præsentis sibi et future uite bona Si quis uero non optamus contra nostrum hoc decretum machinari uel infringere aliquid uoluerit sciat se rationem grauiter redditurum in die iudicii ante tribunal domini nisi prius hic digna emendaverit penitentia ante mortem
