Charter Document - 06510034

Charter Document - 06510034


Charter Number: 06510034
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0882
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 345)

Charter:

In nomine altissimi genitoris qui cuncta simul subter axe et supra gubernat quique omnia suo disponit nutu Celum pugillo continens terram palma metens omnibusque ut voluerit finem imponet Qua propter ego Ælfred gratia Dei Saxonum rex sedulo in mente ne cogitans quod multis sæpissime evenit vicibus ut bene tractata atque a senioribus disposita per anfractus oblivionis seu incuriæ a posterioribus depravata sine respectu rectitudinis esse cernuntur nisi prius fixi oribus certioribusque schedarum apicibus in propatulo adstipulato fore de multantur Vnde ego dabo cuidam fideli meo ministro Æðelstano terram cassatorum in loco qui a ruricolis Cyricestun appellatur pro ejus amabili peccunia id est xxx mancusis et duobus mans in loco qui Æs Stoce nominatur Vt habeat et possideat quam diu vivat et post se cuicumque voluerit ceu corroboravimus perenniter heredi derelinquat ceu supradiximus in æternam hereditatem Sit autem predictum rus liber ab omni mundiali obstaculo cum omnibus ad se recte pertinentibus id est campis pascuis pratis fiscuariis silvis aquis aquarumque decursibus Æt cyriceswudu sex æbdeæ quia pertinet ad welletun Excepto istis tribus expeditione pontis arcisve constructione termina autem item in sequentibus subscribimus Si quis vero hanc meam donationem augere voluerit augeat illi Deus scriptionem nominum in albo sanctorum quisquis vero infringere atque motare temptaverit noscat de se illud Daviticum esse completum ut deleatur de libris viventium et cum justis non scribatur Scripta est autem hæc singrafa Anno dominicæ incarnationis DCCCLXXXII Indictione vero xv in expeditione in loco qui Hebbeshamm appellatur His testibus consentientibus quorum nomina infra caraxata esse videntur Þis synt ðara fiftene hida land ge mæro at Cyricestune Ærest fram bradan forda upp on stream of tude ford þonne upp on stream on helfæres ge mære on wiðig sled þanon norð on wiðig slæd þanon norð on an mor sled norð to ie þonne norð upp of þære ie upp on þone ibihttan alr of þam ibihtan alre on scortan dic þonne of scortan dic on llullan sleð þonne of llullan slæde on þa ealdan burg to herepoðe ðanon of þam herepoðe to fælet hamme and be westan fylet hamme nigon æceras ðanon on fylet hamme nioðoweardum on stream þonne on dune on ælfredes gemæro on stream þonne of dune on mylen burnan on ælfnodes ge mæro on cunecan forð þonne of cunecan forda of dune on stream on næglesburnan þonne of dune on mylenburnan on orcerd ford ðonne of dune on stream on tan þonne upp on tan on horsford on alr ford þonne upp of alr forda on mylenburnan upp on beamford þonne up on stream on bradan ford Ego Ælfred gratia Dei Saxonum rex propriæ donationi signum crucis confirmavi Ego Æþered archiepiscopus manum adpono Ego Denewulf episcopus huic donationi consentiens subscribo Ego Æþelnod Dux Ego Wlfred Dux Ego Orddulf Dux Ego Bucca Dux Ego Æðelwald Dux Ego Wullaf Dux Ego Garulf Dux Ego Byrhtnod Dux Ego Osric minister Ego Eggwulf minister Ego Æðelm minister Ego Witbrord minister Ego Deormod minister Ego Acca minister Ego Ælfhere minister Ego Wullaf minister Ego Babba minister Ego Ealdwulf minister Ego Æþelstan minister Ego Tata minister Ego Burlaf minister Ego Æffa minister