Charter Document - 06510031
Charter Number: | 06510031 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0877 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 1277) |
Charter:
In nomine Dei summi omnia quæ in huic labenti sæculo ad solacium data sunt temporalia sunt Et ea vero quæ in æterna patria sanctis promissa sunt sine fine permanebunt Iccirco ego Tunbiorht episcopus cum consensu huius familiæ fratribus intus ad refectorium aliquam partem terræ in æternam hereditatem concedens donabo id est quinque manentium in loco qui dicitur at Nutscillinge liberam ab omnibus terrenis difficultatibus omnium gravitudinum sive a pastu regis principis exactoris et ab omni ædificiorum opere tributo a parva redis a taxationibus quod dicimus wite redenne omnium rerum sæcularium perpetualiter libera sit excepta expeditione et pontis ædificatione Et hoc actum est in Wentana civitate anno ab incarnatione domini DCCCLXXVII Hii sunt termini terre Ærest from ðæm hlidgate scioteþ se merc on gearnes egæ ðonne be suðen hriod eg on terstan ðonon andlang testan on mercfrot ðonon anlang fliotes on boddingmed ðonon on boddanstan ðonon ut on aclieh ðonon on stemnes peð ðonon on grindanbroc ðonon on heslea on ðere byri hyrne ðonon ut on hedenes dene suð ut on ðet hlid gæt Ego Tunbiorht episcopus hoc signum alme crucis propria manu imposui Ego Ælred consensi et subscripsi Ego Dudda