Charter Document - 06510029
Charter Number: | 06510029 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0868 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 340) |
Charter:
In nomine domini nostri Jhesu Christi Omnia que in hoc mundo ad solacium mortalis vitæ data sunt temporalia sunt et ea vero quæ in regno celestis vitæ sanctis promissa sunt sine fine permanebunt Ideo caducis et vanis rebus æterna et jugiter permansura gaudia celestis patriæ magnopere mercanda sunt Quapropter ego Æðelred gratia Dei occidentalium Saxonum Rex pro remedio animæ meæ aliquam partem terræ juris mei meo ministro Hunsige imperpetuam hereditatem libenter largitus sum Id est v cassatos in loco qui appellatur at Worðige hoc est ut habeat atque possideat præfatam terram cum omnibus utilitatibus ad eam pertinentibus campis pratis pascuis silvis quam diu omnipotens Deus voluerit ut hic in ista vita demoratus fuerit Et post finem vitæ illius heredi cuicumque placuerit liberum habeat donandi vel concedendi potestatem terra hæc predicta secura et immunis permaneat ab omni regali servitio et omnium secularium rerum nisi expeditione et pontis factione et arcis munitione Hic sunt termini terræ Ærest ðes se dic ut sæt at þam byhte betuonh igtune and eastune þonon ðueres ofer dune braðan herpað ðer ged to worði forda and to alresforda ðonon on ig setna mearce and eastuninga ðæt ford to osmundæs gærstunes hyrnan Þonon ford on bycan gærstunes hyrnan ðonon forðe half gerð bæ wæstan þam beorga ðæ adolfen wæs þonan ut to stræte ðonon up to wassan dune ðueres ofer þa dune to deopan dæne ðæt ðueres ofer þa dæne on bitan sleð suðæ ward and westæ werð oð ðæs aldær mannæs mearce And lang þæs aldærmannes mearce oð ðiccan þornes to þam land ge mære oð bisceopes mearce ðæt forð and lang rode forð on icenan Si quis hanc meam donationem augere et multiplicare voluerit augeat Deus bona illius hic et in futuro si vero quis hoc frangere vel mutare præsumpserit sciat se coram Christo et omnibus sanctis in die judicii rationem redditurum nisi ante satisfactione emendaverit Scripta est hæc donationis cartula Anno dominicæ incarnationis DCCCLXVIII in loco qui appellatur at Dornwara ceastræ Istis testibus consentientibus quorum nomina infra scripta videntur esse Ego Æðelred Rex Ego Alhferð episcopus Ego Heahmunð episcopus Ego Ælfred filius Regis Ego Oswald filius Regis Ego Wulfðryd Regina Ego Wulfhere Dux Ego Eadwulf Dux Ego Wigstan Dux Ego Mucel Dux Ego Ælfstan Dux Ego Ægbreht minister Ego Beorhtmund minister Ego Milred minister Ego Æðelstan minister Ego Mucel minister Ego Kynelaf minister Ego Æðelheah minister Ego Forðred minister Ego Beorhtnoð minister Ego Goda minister Ego Æðelreð minister Ego Torhtred minister Ego Mannel minister