Charter Document - 06510028

Charter Document - 06510028


Charter Number: 06510028
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0863
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 336)

Charter:

Regnante in perpetuum domino nostro Jhesu Christo omnia quæ in hoc mundo ad solacium mortalis vitæ data sunt temporalia sunt et ea vero quæ in regno cælestis vitæ sanctis promissa sunt sine fine permanebunt Quapropter ego Æþered occidentalium Saxonum rex com consensu ac licentia episcoporum ac principum meorum etiam pro remedio animæ meæ et pro absolutione scelerum commissorum meo principi Wlfhere aliquam partem agri quæ ad me rite pertinebat in perpetuam hereditatem perdonare dignatus fui id est vi cassatos in illis locis qui appellantur Butermere et Æscmere hoc est ut habeat et perfluat cum omnibus rebus ad se rite pertinentibus campis silvis pratis pascuis quam diu in hac caduca vita demoratus fuerit post vero suum ab hac luce decessum heredi cuicumque placuerit liberam habeat donandi vel concedendi potestatem Sit autem predicta terra libera ab omni regali servitio et omnium secularium servitute præter expeditionem et pontis factionem et arcis munitionem Hæc sunt termini istius terræ + Ærest on masan cumb þanon and lang faccan cumbes on rugan beorh þanon up on lilan mere þanon on þroc mere þanon on þyrran mæræ þanon on erðlandes hege þanon on balderæs lege þanon on bares stigan þanon on clophangran þanon on readan dic þanon on Oswaldes mere midneweardne of Oswaldes mere on þa bece on crawancumb ofeweardne þanon on trydding leage ufeweardne þanon on þroc mere Si quis hanc meam donationem augere et multiplicare voluerit augeat Deus bona illius hic et in futuro si autem aliquis quod non optamus diabolica fraude deceptus hoc frangere vel mutare præsumpserit sciat se separatum a consortio omnium sanctorum nisi prius satisfactione emendare voluerit Scripta est autem huius donationis schedula anno ab incarnatione domini DCCCLXIII in loco qui appellatur Dornwaracester istis testibus consentientibus quorum nomina infra rata liquescunt Eðelræd rex Ealhstan episcopus Swiðhun episcopus Wlfhere dux Ælfred dux Ædwlf dux