Charter Document - 06510022

Charter Document - 06510022


Charter Number: 06510022
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0854
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): eSawyer (S 311)

Charter:

Incitante divine auctoritatis hagyographo multiphariæ commonemur ut terrena præsentis seculi lucra largifluæ dantes cælestia æternæ beatitudinis emolumenta jugi indefessoque adquiramus lucello Ideoque ego Aðelwlf occidentalium Saxonum rex incertum huius transitoriæ vitæ statum mutabilitatemque veris dinoscens indiciis vita comite pro ut posse dederit qui cuncta creavit subnixe delibero ut redemptoris nostri possessionem æcclesiis jure delegatam augmentando magnificem Quapropter usus consilio Ealhstani episcopi atque altoris mei Swithuni Uuentanæ ecclesie præsulis tocius regni michi a Deo collati decimans rura amplificavi spatium telluris in Tantun quod Friðegyð regina Wentanæ ecclesie ubi nutritus a pueritia fueram Petro Pauloque dicate priscis dedederat temporibus Augmentum telluris quod addidi c ac xxxiii constat quantitate manentium adjeci quoque x manentes in Brunan In nomine alme trinitatis et individue unitatis præcipio ut nemo successorum meorum minuere præsumat quod ego devotus augmentavit neque pontificum aliquis succedenti tempore hanc nostram largifluam donationem minuere vel propinquis secularibusque pro aliquo cujuscumque pretii munere vel qualibet occasione temerarius dare vel accommodare præsumat Acta est huius terræ libertas Anno dominicæ incarnationis DCCC et LIIII Indictione i pascali sollempnitate nobili palatio in Wiltune Qui autem hoc nostrum donum augere voluerit augeat dominus ejus prosperitatem qui minuere præsumpserit per auctoritatem beati Petri ejusque coapostoli Pauli anathema sit nisi cum satisfactione suum reatum ante obitum emendaverit Maneat igitur hoc nostrum donum æterna libertate ditatum cum omnibus commodis ad ipsum rus pertinentibus pratis videlicet pascuis silvis salinariis præter communem expeditionem et arcis pontisque restaurationem His territoriis hoc rus complectitur In primis ubi rivulis qui Beaddingbroc nominatur in fluvium tan ingreditur inde ad vetus fraxinum sic trans montem in alterum fraxinum hinc tendit ad occidentem usque quo veniatur ad spenam hinc ad vallem qui orcercumb nominatur hinc directo termino trans montem ad fruticem quæ lata spina vocatur inde ad viam publicam hinc ad locum qui widecumbes heafod vocitatur hinc per rivuli decursum ad vadum quod ceartancumbesford nominatur hinc ad latum fossatum hinc tendit ad occidentalem plagam in aquiloni parte nemoris quod duddincg bearuðu hinc a lato quodam fossato ad vadum quod oteriforð nominatur hinc contra rivulum usque ad caput fontis hinc ad aquilonalem plagam usque in wiðigcumb hinc usque ad collem ringwoldes hinc usque ad viam Waldanes hinc ad campum qui Oxenafeld dicitur hinc ad caput snellescumb hinc directe ad lapidem qui gregan stan nominatur et ad occidentalem partem collis qui Manhille nominatur hinc ad fontem rivuli qui blaam broc dicitur sic per rivuli decursum in rubro vado sic ad occidentem per quoddam nemus usque ad rivulum qui scitere dicitur sic per rivuli decursum in vetus vadum hinc ad occidentalem in profundum vadum hinc ad duram portam hinc dirigitur ad australem plagam in rivulum bænnancumb hinc deorsum in rivuli cursum a torrente illo ad occidentalem plagam usque ad fyresleage hinc ad columbarem vallæm hinc ad locum qui fiduscaga dicitur hinc trans campum ad occidentalem partem in hafuchalras hinc directo termino usque ad amnem qui tan nominatur hinc ad occidentalem plagam usque ad rivulum qui mælænburna dicitur hinc ad aquilonem plagam usque ceawwanleage Hinc ad mæleburnan hinc ad canum wamum hinc ad aquilonem partem et sic ultra campum tendit ad occidentalem partem usque sic ad occidentalem dirigitur in flumine juxta terminos wifelescumb item ad aquilonem plagam per flumen dirigitur usque vetustum ac terminalem fossatum hinc ad vadum qui wettesford dicitur hinc ad occidentalem partem montis lufandum nominatur hinc ad aquilon al em partem in veteri strata et sic per aquilonalem plagam tendit ad originalem fontem rivuli qui Willite nominatur Sicque ad orientem usque ad albam gramam inde ad lidegeard hinc ad aquilonalem partem usque ad occidentalem partem illius gronne qui Wulluces mor nominatur et sic tendit usque ad aquilonem partem usque ad amnem Sic contra amnis decursum ad occidentalem plagam usque ad longam spinam hinc ad aquilonalem partem ultra campum usque ad veterem viam publicam hinc ad occidentalem partem vallis qui truscumb nominatur hinc in publicam viam usque ad brevem fossatum hinc ad orientalem partem in rugan beorh ab hoc loco in aquilonalem partem æscholtæs in horswaðes vadum hinc ad australem partem ad sordidum vadum hinc in heanwylle hinc in gemotleage hinc dirigitur usque ad dun dic hinc in priscis fontem sic ad ellewylle hinc ad mediam partem montis qui middelchnol nominatur et sic in mæccanfer sic ad rivulum qui neglescumb nominatur hinc ad orientalem plagam in mediam partem monticuli qui hæðbeorh nominatur sic in summitate vallis quæ byrigcumb dicitur hinc in leollescumb deinde in wennan stan hinc in orientalem partem illius gronne qui hafucford nominatur inde on hegsteldescumb et sic ad locum qui stantur dicitur hinc ad sæchbroc et sic in flumine quod tan nominatur et sic per alvei decursum quo ad usque perveniatur iterum in headding broc Ego Æþelwlf Rex Ego Ealhstan episcopus Ego Swithunus episcopus Ego Æþelbald dux Ego Osric dux Ego Wulfhære dux Ego Æþelbyrht dux Ego Lulhele dux Ego Eanulf dux Ego Wullaf abbas Ego Wærferd abbas Ego Æþelred filius regis Ego Ælfred filius regis Ego Esne minister Ego Cenewulf minister Ego Cyneheah minister Ego Gudmund minister Ego Æscheard minister Ego Osmund minister Ego Milre minister Ego Egculf minister Ego Lulling minister Ego Wulfred minister Ego Ealhstan minister Ego Cyma minister Ego Eadred minister Ego Eadmund minister Ego Cenewlf minister