Charter Document - 06510021

Charter Document - 06510021


Charter Number: 06510021
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0854
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): eSawyer (S 310)

Charter:

Incitante divine auctoritatis hagyographo multifariæ commonemur ut terrena præsentis seculi lucra largiflue dantes cælestia eternæ beatitudinis emolumenta jugi indefessoque adquiramus lucello Ideoque ego Adelwlf occidentalium Saxonum rex incertum huius transitoriæ vitæ statum mutabilitatemque veris dinoscens indiciis vita comite prout posse dederit qui cuncta creavit subnixe delibero ut redemptoris nostri possessionem æcclesiis jure delegatam augmentando magnificem Quapropter usus consilio Æðelstan episcopi atque altoris mei Swithuni Wentanæ ecclesie præsulis tocius regni michi a Deo collati decima mansura amplificavi spacium telluris in Tantun quod Friðegyd regina Wentanæ ecclesie ubi nutritus a pueritia fueram Petro Pauloque dicate priscis dederat temporibus Augmentum telluris quod addidi viii manentes at Risctune constat quantitate manentium adjeci quoque et alios viii manentes in Stoce at Orceard In nomine alme trinitatis et individuæ unitatis præcipio ut nemo successorum meorum minuere præsumat quod ego devotus augmentavit neque pontificum aliquis succedenti tempore hanc nostram largifluam donationem minuere vel propinquis secularibusque pro aliquo cujuscumque pretii minuere vel qualibet occasione temerarius dare vel accommodare præsumat Acta est huius terræ libertas Anno dominicæ incarnationis DCCC et LIIII Indictione i pascali sollempnitate nobili palatio in Wiltune Qui autem hoc nostrum donum augere voluerit augeat dominus ejus prosperitatem qui minuere præsumpserit per auctoritatem beati Petri ejusque coapostoli Pauli anathema sit nisi cum satisfactione suum reatum ante obitum emendaverit Maneat igitur hoc nostrum donum æterna libertate ditatum cum omnibus commodis ad ipsud rus pertinentibus pratis videlicet pascuis silvis salinariis præter communem expeditionem et arcis pontisque restaurationem His territoriis hoc rus complectitur Aerest of blacan broce on taan þonne of dune on taan of beaddig broc þonne upp on beadding broc on halgan welle þanon of halgan wylle on curig ie mære upp on at guldæs geate þonne to readan flodan þonne and lang dic to alor broce þonne upp on igen stream to orcerd cumbe fram orcerdcumbe on mædwegas sylfe fram mæd wegum to fearn leage on þa stigele an ge mær hagan to hrimwoldes beorge to þæm ealdan wege of dune on wice hrycg of wice rycge of dune on þone eastenan stream and lang streames to buchanforda ðonon west be wyrttrume to egwulfes ge mære to ge menan hylle midde weardne Ðonne to wealacan dic to ludanalrum þonne and lang streames to wisforda ufan werdu þonne east to offan dic þonne suð on þa for yrþe to þæm beorge of dune to þæm wylle Ðonne forð rihte to broce ofer wiðan mæd Ego Æðelwlf rex Ego Ealhstan episcopus Ego Swithunus episcopus Ego Æþelbald dux Ego Æþelbald dux Ego Osric dux Ego Wulfhere dux Ego Æþelbryht dux Ego Lulle dux Ego Eanulf dux Ego Wullaf abbas Ego Werferd abbas Ego Æþelred filius regis Ego Ælfred filius regis Ego Esne minister Ego Ceneuulf minister Ego Cuðmund minister Ego Æscheard minister Ego Osmund minister Ego Milres minister Ego Ecgulf minister Ego Lulling minister Ego Wulfred minister Ego Ealhstan minister Ego Cyma minister Ego Eadred minister Ego Eadmund minister