Charter Document - 06510020
Charter Number: | 06510020 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 0854 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Anglo Saxon Charters (S 309) British Library - Add MS 15350 (f90r) eSawyer (S 309) |
Charter:
Domino nostro Jhesu Christo in perpetuum regnante Cui cuncta jure famulantur elementa mundi Omnibus ut reor luce clarior mortalibus patet quod digne gloria parvipendenda est mundi quia decidit ut flos feni Quapropter ego Aðulf rex largiflua summi tonantis annuente clementia regali fretus dignitate quandam ruris particulam tres scilicet mansas in loco qui ab incolis huius patriæ at Worðige nuncupatur cum omnibus ad se rite pertinentibus pratis silvis pascuisque sicut prædecessor meus Kynewalh divino scilicet adtactus instinctu jam dudum concessit ecclesiæ quæ Wentane in almæ trinitatis veræque unitatis honore nec non et apostolorum Petri Paulique consecrata consistit pro meorum expiatione facinorum libens perpetualiter restituo Hanc donationem cum omnium mei temporis consensu procerum tali curavi renovari assertione ut nulla meorum persona successorum diabolicæ astu calliditatis insolescens eam unquam in aliud transferre præsumat Sit autem predictum rus omni terrene servitutis jugo solutum tribus exceptis expeditione pontis arcisve restauratione Acta est autem huius terræ libertas Anno dominicæ incarnationis DCCC et LIIII Indictione i pascali sollempnitate nobili palatio in Wiltune Qui autem hoc nostrum donum augere voluerit augeat dominus ejus prosperitatem Qui minuere præsumpserit per auctoritatem beati Petri ejusque coapostoli Pauli anathema sit nisi cum satisfactione suum reatum ante obitum emendaverit Þis synd þa land ge mæra to Worðige þæt is of icenan and lang þæra dic up to þære hylle of þære hylle and lang þære dic eft sona up to heafod stoccan of heafod stocca and lang stræt to lusan þorne of lusan þorne to deopan delle up to kinges stane from kincges stane up to holan stane of holan stane up to fyrd geate of fyrd geate to wic herpaðe and lang wic herpæðes æft to kynges stane of kynges stane to ysan pyttan of isan pyttan to twelf ækeran of twelf ækeran ut ford bufon scortan hlince at þæs furlanges ende and swa forð to þære byrig and swa into hydiburnan Ego Aðelwulf rex Ego Ealhstan episcopus Ego Swithun episcopus Ego Æþelbald dux Ego Osric dux Ego Wulwfhere dux Ego Æþelbyrht dux Ego Wullaf abbas Ego Werferð abbas Ego Æþelred filius regis Ego Ælfred filius regis Ego Æsne minister Ego Kynewulf minister Ego Kyneheah minister Ego Æscheard minister Ego Osmund minister