Charter Document - 06510016

Charter Document - 06510016


Charter Number: 06510016
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0838
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): eSawyer (S 281)

Charter:

Regnante in perpetuum domino nostro Jhesu Christo omnia statuta priorum prædecessorum nostrorum apicibus litterarum commendata sunt ne in posterum oblivioni tradita ignorentur Quapropter ego Egberht gratia Dei occidentalium Saxonum rex hoc innotescere curavi quod aliquantulam terræ partem meæ propriæ hereditatis in Uecta insula hoc est at Scealdan fleote xl habens cassatos cum consilio et testimonio optimatum meorum pro spe æternæ remunerationis et criminum absolutione ad sedem episcopalem Wintancestrensis ecclesie ad possessionem perpetuam largitus sum ea tamen conditione interposita ut hæc prænominata donatio firma permaneat quod Æðelwulfus filius meus semper inposterum stabilem inconcussamque amicitiam ab illo episcopo Edhuno et ejusdem congregatione prædicte ecclesie habeat et ab omnibus successoribus ejus hoc idem patrocinium ac protectionem illius sedis ipse et hereditas nostra nostrique heredes quicunque Dei voluntatis fuerit quod illi sint in omnibus necessitatibus nostris absque omni dubitatione spontaneum paratumque amicabili amore inveniant si autem aliquis quod absit huius præscripte sedis dignitate præditus contra illum et hereditatem nostram nostrosque heredes inimicalia questione in aliqua re præliatur per mutuat hanc donationem et reddat ad hereditatem nostram quatinus quicunque eam sub potestate dominationis habeat defensionem atque tuitionem a cuicunque homini prout invenire valeat Cum hanc prænominata terra comparat et requirat duasque scripturas per omnia consimiles huius reconciliationis conscribere statuimus alteram habeat episcopus cum telligraphis ecclesie alteram Egberht et Æðelwlf reges cum hereditatis eorum scripturis Actum est autem dominice incarnationis DCCCXXXVIII his testibus consentientibus qui hanc nostram reconciliationem cum signo sancte crucis Christi confirmantes subscripserunt in illo famoso loco qui appellatur Cingestun in regione Suðreie Ego Celnoð gratia Dei archiepiscopus hanc reconciliationem et istam confirmationem cum signo sanctæ crucis roboravi et subscripsi Ego Egberht rex consensi et subscripsi Ego Æðewulfus rex consensi et subscripsi Ego Ælstan episcopus consensi Ego Beornmod episcopus confirmavi Ego Eadhun episcopus Ego Cynred episcopus conscripsi Ego Elmstan episcopus non renui Ego Swithunus diaconus corroboravi