Charter Document - 06510014
Charter Number: | 06510014 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0826 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 275) |
Charter:
Regnante inperpetuum domino nostro Jhesu Christo summo et ineffabili rerum creatori omnium visibilium et invisibilium cunctis patenter mortalibus patet quod cuncta quæ videntur finem habe[n]t et quæ non videntur æterna sunt Quapropter ego Ecgberht alti throni annuente moderatoris imperio rex Occidentalium Saxonum quandam ruris partem c videlicet mansas duobus in locis diremptas l et v videlicet in Duntun et xlv in Eblesburnam Cum pratis silvis pascuis omnibusque ad se rite pertinentibus cum consensu meorum optimatum pro meorum expiatione piaculorum meique statu imperii ecclesie quæ Wintoniæ in honore sancti Petri apostolorum principis Paulique dedicata consistit uti Cynewalh in exordio Christianæ religionis concesserat perpetualiter renovando restaurandoque ammodum liberis concedo Sit autem prædictum rus omni terrenæ servitutis jugo liberum tribus exceptis rata videlicet expeditione pontis arcisve constructione Et in domini nostri nomine præcipio ut nemo meorum successorum regum episcoporum principumve hanc meam donationem præsumat violare Quod si quisquam transgressus fuerit sciat se in judicio domini coram Christo et omnibus sanctis ejus ratione redditurum penasque in æternum passurum nisi hic digna satisfactione celeriter emendare curaverit quod contra sanctos Dei apostolos audacter dereliquit Ðis synd þa land gemere to Duntune Erest on crawan crundel on wereðan hylle on syrdinges lea on ebles burnan to afene on pysere on ða fulan lace on earnes beorh on dic et betret trowe on ðone herepað to headdan grafe þonne on þone hagan to witan fyrðe on dyre broc on welewe on þa dic et hyceles wyrðe þonne ofer ðone feld on hagan ut þurch brember wudu on ðone stenenan stapol and lang herepaðes to fobban wylle anlang herepaðes to þes hagan ende to fegerhylde forda on ðone hagan on ceorles lewe on crawan crundul þonne on ða yferan gemere on stretford on hrofan hrige þæt and lang herepaðes on ða grettan dic swa to cealcan gemere þæt to weodu beorh hylle swa to ebles burnan þæt on beordune swa to hafuc hlince swa on ðone rugan beorh þæt and lang herepaðes on ða land gemere to brutforda of ðem herepaðe eft on stradford Scripta est hæc donationis cartula Anno dominicæ incarnationis DCCCXXVI indictione iiii Anno Egbert regis xxiiii ducatus sui anno xiii In loco qui appellatur in Omtune istis testibus consentientibus quorum nomina infra scripta videntur esse Ego Egbertus rex libertatem præfate terræ signo crucis Christi confirmo Signum manus Withegni episcopi Signum manus Burhardi ducis Signum manus Wlfrardi ducis Alhstan præfecti signum manus Monnedes præfecti signum manus Hunes præfecti signum manus Herefridi episcopi Wehhelmes præfecti