Charter Document - 06510012

Charter Document - 06510012


Charter Number: 06510012
Cartulary Title: Charters of the Old Minster, Winchester
Charter Language: Latin, English
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 0825
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): eSawyer (S 273)

Charter:

In nomine domini nostri et salvatoris Jhesu Christi Ego Ecgberhtus regali fretus dignitate de terra quam precessores mei atque propinqui jure michi hereditario possidendam reliquerunt aliquam portionem terræ monasterio sanctorum apostolorum Petri et Pauli pro remedio animæ meæ perpetualiter impendere largitus sum in modum videlicet ut autumno v cassatorum in loco qui appellatur at Worðige Hanc meam vero donationem hac conditione roborans confirmo ut ipse locus habeat sub proprio dominio hanc terram cum montanis ac silvis pratisque et campis silvestreis adjunctis apud antiquitatis statuta ad eam pertinentibus Adhuc etiam et ego præfatus rex augere amplificarique elemosinam pro amore Dei fidelique servitio predicti monasterii terræ præfatæ at Worðige omnium sæcularium gravitudinum nec non et cunctorum in modico et in magno mundialium servitutum libertatem concedo excepto expeditione et pontis factione quod omni plebi commune est Hic sunt termini terræ Ærest ðer sæ dic utt scæt at þam bihtæ bætweog Igtunæ and Eastunæ ðonan ðeowres ofer þanan bradan hærpað ðæ ligeð to worðig forda and to Alresforda ðæt on Igsætmearce and Eastuninga þonnæ forð to Osmundæs garstunæs hyrnan ðonan forð oð bican gerstunes hyrnan ðonan feorðe healf girð be westan þam beorgan þæ adolfen wæs swa utt to stræte ðæt up to wassan dunæ ðweores ofer ða dunæ to deopan dæne ðæt ðweores ofer ða dæne on bitan sled suðewearð and westewearð oð ðæs ealdærmannæs mearcæ and land þæs ealdermannæs mearcæ oð ðiccan þornæs to ðam land gemære oð bisceopes mearcæ ðæt ford and lang rode ford on Ycænan Si quis hanc meam donationem augere et multiplicare voluerit augeat Deus bona illius hic et in futuro Si vero quis hoc frangere vel mutare præsumpserit sciat se coram Christo et omnibus sanctis in die judicii rationem redditurum nisi satisfactione ante emendaverit Principium autem huius scedulæ scriptum est in hoste quando Ecgbertus rex Geuuissorum movet contra Brittones ubi dicitur Creodantreow Anno dominicæ incarnationis DCCCXXV indictione iii xiiii kl Sept sub testimonio episcoporum ac procerum suorum quorum nomina in fronte huius cartulæ ascripta leguntur