Charter Document - 06510011
Charter Number: | 06510011 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0825 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 272) |
Charter:
Veteris ac novi testamenti pandit auctoritas quod provida salvatoris et domini nostri Jhesu Christi dispensatio omnes sanctos suos ad vitam æternam præordinatos ante mundi constitutionem elegit ex quibus universali ecclesie quam sanguine suo redemit duo luminaria præposuit beatum videlicet apostolorum principem Petrum et coapostolum ejus Paulum quibus spetialiter in celo et in terra ligandi solvendique potestatem concessit ut fideles quosque pro bonorum operum meritis in æterna tabernacula recipiant infideles autem et veritatis adversarios ab ingressu regni celestis solo sermone repellant Quapropter ego Egcberctus regali fretus dignitate cupio fidelis inter fideles inveniri et fidelium particeps in regno celorum tantis apostolis intercedentibus effici desiderans Omnipotenti Deo perpetualiter concedo quandam portionem de terra quam prædecessores mei atque propinqui jure hereditario michi possidendam reliquerunt scilicet quindecim manentium in loco qui solito ab incolis Æweltune appellatur Et hanc portionem largior ad vetus monasterium Wintonia civitate ad usum familiæ quæ pro tocius Christiani populi salute Christo inibi devota deservit Hanc quippe tellurem fidelissimus quidam præfectorum meorum vocabulo Burhghardus olim me donante possedit sed ille postmodum sine liberis defunctus eandem terram sine hereditaria sententia nemine sibi superstite existente dereliquit sicque tellus ipsa cum omnibus finibus ejus optimatum meorum decreto adjudicante michi qui eam antea possedi restituta est Ego autem levavi oculos meos et manus meas ad Deum excelsum creatorem ac possessionem celi et terræ et memor beneficiorum quæ michi larga manu conferre dignatus est eandem terram pro ejus amore et pro meæ animæ omniumque successorum meorum æterna redemptione predicto veteri monasterio jure perpetuo possidendam concessi Hanc quoque meam donationem suggerente et optinente Wighegno episcopo hac conditione roborans confirmo ut nullus secularium hominum præfatam terram invadere præsumat nec adjacentes ejusdem telluris agellulos fraudulenter invadendo subripiat sed quamdiu seculi transeuntis orbita volvitur sit ipsa tellus sub dominio veteris monasterii cum montanis ac silvis pratisque et campis adjunctis omnibus juxta antiquitatis statuta ad eam pertinentibus Adhoc etiam ego præfatus rex augere et multiplicare curavi elemosinam hanc pro amore Dei et apostolorum ejus quorum linguæ claves celi factæ sunt Ideoque terræ præfatæ omnium secularium gratitudinem nec non et omnium in modico et in magno mundanarum servitutum libertatem concedo excepto quod omni populo commune est expeditione scilicet pontis arcisque restauratione Si quis autem hanc donationem meam augere et amplificare voluerit augeat omnipotens Deus partem illius in libro vitæ si quis vero dempserit sciat se dampnandum in tremendo examine simul et rationem redditurum in die judicii coram Deo et angelis suis omnibusque sanctis Hi sunt termini xv manentium ad Aultune pertinentium Ðes londes ge mæro syndon to Aweltune Ærest of þam west mæstan æwylle þe is bradewlle gehate an gerihta upp to þam ealdan herepaðe be westan wodnes beorge Þonne on ænne stan at Ceorlacumbes heafde þonne on ænne stan on woncumb neoðe wearðne is ufeweard hol Þonne ofer randune to þære ealdan dic on æfen þær licgeð on oðre healfe an litel crundol þonon on þane gemænan garan be uton þære dic oþ þæt hit æft geð in on þæt riad geat þonon on anne micelne stan ær þær hlinca east heafdum þonon on oðerne micelne stan on þam wege middan on þære dæne bytnan þe ligeð ut on woddes geat þonon on ænne crundol on þan suþliðe nioþeweardum þonon upp ofer þa dune on ænne þorn stent inne on þære dic be eastan Ciceling wege þonon and lang þæs hlinces of moxes dune on þane ealdan walweg to weascing wege nioðe weardun on þone dic þonon on wic leage þonon on anæs hlinces heafod on Beorhtnoðes ge mæro þonon on ge hrihta to ruwan hlincæ þonon and langes þaes hlinces to Heaðobrihtinge leage nioðoweardne þonon on anne ealdne holne weg and lang þæs slades to æwelforda Þonon and lang þæs broces be þam ealden eadenne æft to þæm æwylle Fram moxes dune suðe weardre on þa dic þanon and lang dic þæt wið ealdan cealfa mære þonon of þære dic on þone mid mestan scrippan Þonne on howeres leage ufe wearde Þonne and lang rodæ on þone litlan garan midd weardne þonan and lang ge wyrpes to herpaðe þonan to þære dican hyrnan þonan and lang dic to Creodan hylle þonne to hærepaðe on gean þa xv æceras þonon of þæm and lang herpoðes to tæsan mæde and se hæðfeld eal ge mæne Principium autem huius scedulæ scriptum est quando Egcbergtus rex exercitum Gewissorum movit contra Brettones ubi dicitur Criodantreow Anno dominicæ incarnationis DCCCXXV Indictione iii xiiii kl Septembris sub testimonio episcoporum ac procerum suorum quorum nomina in superfitie huius cartulæ ascripta inferius leguntur