Charter Document - 06510004
Charter Number: | 06510004 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin, English |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 0701 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 242) |
Charter:
Domino nostro Jhesu Christo inperpetuum regnante cui cuncta jure famulantur elementa mundi Omnibus ut reor luce clarius mortalibus patet quod digna gloria parvipendenda est mundi quia decidit ut flos fæni Quapropter ego Ine largiflua summi tonantis annuente clementia regali fretus dignitate quandam ruris partem xl scilicet mansas in loco qui ab incolis huius patriæ Alresford nuncupatur cum omnibus ad se rite pertinentibus pratis silvis pascuisque Sicut prædecessor meus Cynewalh divino scilicet adtactus instinctu jamdudum concessit ecclesie quæ Wintoniæ in almæ trinitatis veræque unitatis honore necnon et apostolorum Petri Paulique consecrata consistit pro meorum expiatione facinorum libens perpetualiter restituo Hanc donationem cum omnium mei temporis consensu procerum tali curavi renovari assertione ut nulla meorum persona successorum diabolicæ astu calli datis insolescens eam umquam in aliud transferre præsumat Sit autem predictum rus omni terrenæ servitutis jugo solutum tribus exceptis expeditione pontis arcisve restauratione Si quis igitur hanc nostram donationem augere voluerit ei plura in præsenti vita adicientur bona minuentem vero terra vivum dehiscat atque ejus anima pro tanti commisso criminis reatu cum Juda Christi proditore perpetuas sine fine lugeat pænas nisi hic digna satisfactione emendaverit quod contra almam trinitatem veramque unitatem temere deliquid Ðis synd þa landgemere to Alresforda Ærest of Cendefer on ða and heafda and lang and heafda on þa witan dic and lang dic on beorlea of beorhlea and lang mearcweges on smalan dene þonon to Bucgan oran þonon ford be wyrtdene and lang dene to wuda swa be mearce to grenmenes stigele þonon to lammeres geate of þam geate to bohmeres stigele þonon to bealmmeres geate of þam geate to Hamerdene geate þonon to hremmescumbes geate þonon to etges geate þonon to dunnes stigele þonon on wytleage þonne to þere bradan æc þonne and lang mearce to Dregtune on þone ford of ðam forda to Wudaforda þonon suð andlang mearce to þes gores suð ende þonne andlang mearce inon ewillas and lang ewillas inon Ticceburnan and lang Ticceburnan on Icenan and lang Icenan þer Cendefer and Icene cumað to gædere and lang Cendefer þer hit ær upeode Hanc scedam domino Deo omnipotenti et sancto Petro suisque vicariis inperpetuum jus hereditariam anno dominicæ incarnationis DCCI indictione xiiii scribere curavimus Signum manus Danielis episcopi cum inpressione sanctæ crucis Signum manus Ini regis + Signum manus Æþelheardi + Signum manus Fortheres + Signum manus Puttuces + Signum manus Cumman + Signum manus Tunbeorti abbatis + Signum manus Hagenan + Ego Cuthred rex hoc donum præfixum signum sanctæ crucis signavi + Et ego Aldelmus abbas signum agiæ crucis impressi