Charter Document - 06510003
Charter Number: | 06510003 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0688 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 235) |
Charter:
In nomine domini nostri Jhesu Christi salvatoris Quotienscunque aliquid pro opere pietatis Christi membris impendimus nostræ animæ fore prodesse credimus quia sua illi reddimus non nostra largimur Qua de re ego Ceadwal dispensante domino rex Saxonum pro remedio animæ meæ terram vobis ad construendum monasterium in potestate confero cujus vocabulum est Fernham in cassatos lx id est Cedde Cisi Criswanq[ue] quorum x in Bintungom ii in Cert ceteros autem propriis locis et nominibus adsignantur hoc est Cusanweoh Cum omnibus ad se pertinentibus campis silvis pratis pascuis piscariis fluminibus fontanis libertam a me habeatis licentiam donandi commutandi et in arbitrio vestro sit posita Numquam ego heredesque mei ullo tempore contra hanc donationis cartulam venire temptaverit Quod si quis superba præsumpserit inruptione infringere aut minuere per tyrannidem hanc a me actam donationem sit separatus ab omni societate Christiana manentem vero in sua nihilominus firmitate Actum in loco cujus vocabulum est Be singa hearh Anno ab incarnatione domini nostri Jhesu Christi DCLXXXVIII indictione i Signum manus Cenwal regis et donatoris Ego Wilfridus episcopus hanc donationem subscripsi Ego Herconwaldus episcopus ejusdem donationis subscripsi Ego Hedda episcopus donationem a rege factam subscripsi Ego Aldelmus indignus abbas hoc cyrographum subscripsi Ego Hugon abbas Ego Eadbertus abbas Ego Wadda presbyter Ego Guda presbyter Ego Buda presbyter Ego Bicca presbyter Ego Welisc presbyter Signum manus Wuddan Signum manus Headdan Signum manus Eadbert Signum manus Coænes Signum manus Rewes Signum manus Teodan Signum manus Oswine Signum manus Snoccan Signum manus Moccan