Charter Document - 06510002
Charter Number: | 06510002 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters of the Old Minster, Winchester |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0680 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
eSawyer (S 1428a) |
Charter:
Regnante inperpetuum Deo et domino nostro Jhesu Christo qui cælestia simul et terrestria imperio patris cuncta quæ sancti spiritus gratia in æquitate disponit atque per ejusdem Dei prædestinationem hoc synodus congregatum fuerat in loco celeberrimo ubi nominatur Heðfeld Anno vero dominicæ incarnationis DCLXXX indictio ix præsidente autem Theodoro gratia Dei episcopo cæterisque episcopis et Dei sacerdotibus per universam Britanniam pariter cum regibus Anglorum Ægfrido regi Humbronentium et Athelredo regi Marcentium cum consensu Halduulfi regi Aester Anglorum atque Clotherio regi Cantuariorun de multis necessitatibus tractantes maxime de statu ecclesiarum Dei quorum ab litaniis temporibus in primordia Christianitatis tocius Britanniæ constituta atque firmata noscuntur quomodo vel qualiter secundum normam rectitudinis his temporibus vel futuris ad servandum disposuimus cum communi consilio omnium nostrorum regum episcoporum vel etiam tocius gentis Anglorum hanc discretionem statuimus atque decrevimus nostrisque successoribus id ipsum in posterum præcipimus huic duobus metropolitanis a primitibus locis quæ sunt universæ Britanniæ capita constituta prima ut in Dorovernia civitate principali honor archiepiscopi et indumento palea habeatur sicut archiepiscopo Augustino priscis jam temporibus at nunc usque detenta est a sui juris ditioni per singula loca xii episcopi seu omnis nationes Anglorum et Brittonum in australis partibus usque ad confinia Norðanhumbrorum Alia vero in Eboraica civitate fundata similiterque sui juris dicioni xii episcopi semper in futurum subjugati et partes aquilonales sicut disposuit prædecessoribus nostris pater noster Gregorius illis duobus sedibus ad servandum inperpetuum Ut ex illis præmemoratis civitatibus omnis ordo ecclesiastici officii servatur atque inde ministratur tam ordinacio episcoporum vel etiam unccio regum Quamque canonicas instituciones quæ suis exhortacionibus et assiduis sollicitudinibus ad regimen Christianitatis pertineant Et nunc ergo iterum ad memoriam retracti per dominum apostolicum Agathonem papam ita inrefragabilis et inviolabilis a nobis nostrisque successoribus utrorumque prænominatorum civitatum perpetuo stabilitate firmavi Si quis uero quod non optamus obstinata contumacia his salubris statutis obpugnando contraire temptaverit quisquis ille sit sciat canonica subjacere sentencia et a synodali huius communione esse damnatum vel a participatione corporis et sanguinis domini nostri Jhesu Christi separatum + Ego [Ægfridus] rex Humbrensium his synodalibus et canonicis constitutis consentiens subscribo + Ego [Æðelredus] rex Merciorum his synodalibus et canonicis constitutis consentiens subscribo + Ego Alduulf rex Æstr Anglorum his synodalibus et canonicis constitutis consentiens subscribo + Ego [Cloðerius] rex Cantuariorum his synodalibus et canonicis constitutis consentiens subscribo + Ego Theodorus gratia Dei Archiepiscopus Britanniæ et civitatibus Doroverniæ consentiens subscribo