Charter Document - 06509210
Charter Number: | 06509210 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f144r) |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Stephanus Crasenluyl dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi in liberam puram et perpetuam elemosinam Deo et ecclesie Sancti Albani et monachis ibidem servientibus redditum duorum solidorum provenientem de tenemento meo quod jacet in latitudine a porta mea usque ad tenementum quod quondam fuit Edithe Wyther juxta pontem de Aliwelle et extendit se in longitudine de strata regia usque ad coquinam meam in quo tenemento et feudo sita sunt mesuagia que tenent Nicholaus Fossator solvens annuatim inde sexdecim denarios item [] sutor aliud mesuagium solvens annuatim inde alios sexdecim denarios Matildis Chelestre aliud mesuagium solvens annuatim inde viginti denarios Thomas Hoyto aliud mesuagium solvens annuatim inde alios viginti denarios per quorum manus quamdiu dicta mesuagia et tenementa tenuerint cum pertinentiis percipient abbas et monachi ecclesie predicte per manum sub sacrista ceram sacristarie custodientis redditum dictorum duorum solidorum singulis annis ad quatuor terminos anni videlicet ad festum Sancti Michaelis ad Natale Domini ad Pasca et ad festum Sancti Johannis Baptiste de quibus duobus solidis inveniet et au[g]mentabit dictus sub sacrista qui pro tempore fuerit luminaria Beate Marie Virginis in ecclesia Sancti Albani ad altare ubi cotidie celebratur sine nota Missa pro ecclesia Ego autem et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus dictum redditum dictis abbati et conventui inperpetuum contra omnes homines Judeos seu Christianos Et ego Stephanus predictus volo et concedo pro me et heredibus meis quod dicti abbas et conventus per balivos suos et alios quoscunque assignatos possint me et heredes meos distringere et districtiones contra vadium et plegios retinere per omnes terras et catella que habemus vel habere poterimus in villa Sancti Albani vel extra ad solutionem redditus memorati si dicta mesuagia et tenementa memorata juxta pontem de Aliwel non sufficiant vel tenentes et inquilini redditum predictum terminis statutis solvere contradicant In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui His testibus []