Charter Document - 06508210
Charter Number: | 06508210 |
---|---|
Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1259 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Marjeria filia Stephani Grasenloyl de Sancto Albano dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Ricardo le Ganoce et heredibus suis et suis assignatis duo tenementa cum omnibus suis pertinentiis in Villa Sancti Albani in vico Fullonum videlicet que jacent in latitudine inter tenementum Clementis clerici et tenementum quod quondam fuit Alexandri Goldston et extendit in longitudinem a regio vico usque ad terram domine priorisse de Sopwelle sicut mete et divise se habent et extendunt et docent Preterea dedi et concessi eidem Ricardo et heredibus suis et suis assignatis duodecim denarios annui et quieti redditus provenientes de novo mesuagio Henrici de Porta juxta capitale mesuagium dicti Henrici percipiendos ad quatuor anni terminos consuetos habenda et tenenda de me et heredibus meis sibi et heredibus suis et suis assignatis vel cuicunque dare legare vendere vel assignare voluerit libere quiete bene et in pace reddendo per meam attornationem de duobus tenementis domino abbati de Sancto Albano quatuor solidos et sex denarios ad quatuor anni terminos scilicet ad festum Sancti Michaelis et ad Natale Domini ad Pascha et ad festum Nativitatis Sancti Johannis Baptiste ad quemlibet terminum tres decem denarios et obolum et custodi coquine Sancti Albani annuatim duodecim denarios ad predictos terminos ad quemlibet terminum tres denarios et manerio de Burstone ad quatuor anni terminos sex denarios ad prefatos terminos et mihi et heredibus meis unum clavium galofili semel in anno scilicet ad Pasca pro omnibus servitiis consuetudinibus et querelis sectis curiarum omnimodarum et de mandis mihi et heredibus meis vel alicui alio pertinentibus Et ego predicta Marjeria et heredes mei warantizabimus aquietabimus et defendemus predicta duo tenementa cum omnibus suis pertinentiis una cum predictis duodecim denariis annui redditus et cum tribus denariis annui redditus sicut predictum est predicto Ricardo et heredibus suis et suis assignatis contra omnes homines et feminas Christianos et Judeos inperpetuum per predictum servitium Pro hac autem donatione concessione et hujus presentis carte confirmatione et warantizatione mei et heredum meorum dedit mihi dictus Ricardus decem marcas premanibus in gersumam In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui His testibus Thoma filio Radulphi tunc preposito Ada de Nedam Johanne de Nortone Ricardo Germayn Ricardo filio Baldewine et aliis