Charter Document - 06507209
| Charter Number: | 06507209 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1259 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Reginaldus filius Henrici de Trumpetun salutem Noverit universitas vestra me dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et ecclesie Sancti Albani et monachis ibidem Deo servientibus et specialiter elemosinario vel sub elemosinario qui pro tempore fuerit ad inveniendum luminaria in obsequiis pauperum defunctorum unum mesuagium cum latitudine et longitudine cum edificiis et omnibus aliis pertinentiis situm juxta mesuagium Petri Bacun in vico de Daginhale versus partes occidentales et duas seylones terre arabilis cum latitudine et longitudine a parte boreali predicti mesuagii versus gravam que aliquando fuit Nicholao filio Andree mansit autem die et anno istius donationis et concessionis mere in dicto mesuagio quod Deo et dictis ecclesie et monachis dedit Willelmus Osmund Preterea simili modo dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi dictis ecclesie et monachis ad opus supradictum unam sopam in vico qui vocatur Cherchestrat in eadem villa illam videlicet in qua manere solet Nicholaus filius Gilberti de Radinges cum omnibus pertinentiis habenda et tenenda omnia supradicta de me et heredibus [meis] sibi et successoribus suis in liberam et perpetuam elemosinam reddendo inde annuatim capitalibus dominis per manum sub elemosinarii predicti redditus consuetos et servitia debita et consueta Et ego predictus Reginaldus et heredes mei warentizabimus aquietabimus et defendemus omnia supradicta predictis ecclesie et monachis sicuti pretactum est contra omnes homines Judeos seu Christianos In cujus rei testimonium presenti scripto signum meum apposui His testibus domino Nichola Berat Henrico Kinkissone Gaufrido le ferrur Milone cotiler civibus Londoniensibus Johanne de Marius tunc senescallo de Sancto Albano Johanne de Seldford et aliis
