Charter Document - 06503209

Charter Document - 06503209


Charter Number: 06503209
Cartulary Title: Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant presentes et futuri quod ego Johannes Pessunarius pro me et heredibus meis quiete clamavi et presenti carta mea confirmavi Beatrice que quondam fuit uxor Roberti Russel unum mesuagium cum pertinentiis in villa Sancti Albani in vico de Daginhale quod videlicet est inter domum Nicholai Dispensatoris et domum Henrici Pakeney Quod scilicet mesuagium Laurentius de Tebrige mihi dedit et carta sua confirmavit Hoc mesuagium cum omnibus pertinentiis suis quiete clamavi dicte Beatrice et heredibus suis habendum et tenendum hereditarie libere et quiete ab omni servitio et consuetudine et exactione que ad me vel ad heredes meos inde pertinere possent inperpetuum Et quia nolo quod ego Johannes vel heredes mei aliquid de predicto mesuagio futuris temporibus exigere debeamus cartam quam Laurentius de Tebrige de predicto mesuagio mihi fecit in curia Sancti Albani prenominate Beatrice liberavi et presens scriptum sigilli mei appositione roboravi Pro hac autem donatione quieta clamatione et presentis carte mee confirmatione dedit mihi predicta Beatrice tres solidos argenti His testibus Willelmo de Husseburne tunc senescallo Gaufrido de Childewic Willelmo de Gorham Johanne de Seldford Ada de Beauver tunc preposito Alexandro Gigur Johanne de Kinkisbure Bartholomeo clerico Roberto filio Astmar Hugone le fouer Thoma Gigur et multis aliis

Source (click image below to view full size)