Charter Document - 06502092

Charter Document - 06502092


Charter Number: 06502092
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1249
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f94r)

Charter:

Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri archiepiscopo Cantuariensi salutem et Apostolicam benedictionem Etsi sedis Apostolice benignitas consueta nonnullis extraneis et ignotis se in gratiarum exhibitionibus exhibeat liberalem hos tamen libentius promotionis gratia reficit congruis effert honoribus et beneficiis potioris largitionis attollit quos habet per rerum experientiam comprobatos Cum igitur dilectus filius Albertus plebanus de Campilio capellanus noster consanguineus carissime in Christo filie nostre illustris regine Anglie quem experta familiaritas et familiaris experientia nobis et fratribus nostris reddunt carum plurimum et acceptum sic probitatis sue meritis honestatem vite decoret quod dignus Apostolice sedis gratia merito habeatur nos volentes ipsum ob hoc et considerationem regine predicte specialis prosequi prerogativa favoris fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus quatinus eidem capellano in regno Anglie in ecclesiastico beneficio quod duxerit acceptandum etiam si curam habeat animarum auctoritate vestra provideas vel facias provideri non obstantibus si pro aliis in ecclesia in qua sibi provisum fuerit direximus scripta nostra quibus auctoritate presentium nolumus prejudicium generari et statuto de certo canonicorum numero juramento vel confirmatione sedis Apostolice seu quacunque firmitate alia roborato aut indulgentia qua ejusdem regni prelatis et capitulis ab Apostolica sede dicitur esse concessum quod ad receptionem seu provisionem alicujus compelli aut excommunicari vel interdici non possint per literas Apostolicas que de ipsa indulgentia non fecerint mentionem sive aliqua contraria consuetudine privilegio seu aliqua alia indulgentia a sede Apostolica impetratis per que posset super provisione ipsius nostra gratia impediri vel quod idem alias beneficiatus existat contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo Datum []

Source (click image below to view full size)