Charter Document - 06501205
Charter Number: | 06501205 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | History |
Date: | 1258 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f81v) |
Charter:
Magnates igitur formidantes ne electus Wintoniensis Romam properaret et infinita promissa Pape et cardinalibus pecunia suam procuraret consecrationem ut sic efficacior esset ad nocendum elegerunt sibi quatuor milites peritos et facundos et fide dignos qui hanc prenotatam epistolam Romam deferrent et Pape et toti curie Romane presentarent in cujus tenore continetur ut eisdem fides adhibeatur indubitata Habebant autem de denariis electi memorati mille marcas absconditis pro eorum nuntiorum labore ad sua viatica et alia sibi necessaria exhibenda Transalpinaturi cum venissent Parisius infirmatus unus eorum videlicet [Petrus Branche] obiit unde non mediocriter doluerunt nihilominus alii tres tamen iter inceptum continuaverunt Et cum Romam pervenissent causam sui itineris domino Pape plenius monstraverunt addentes quedam alia enormia et maxima facinora que perpetraverant predicti electus et fratres ejus videlicet de homicidiis rapinis et variis injuriis et oppressionibus nec voluit rex impetus eorum refrenare Nec pretermiserunt injuriam magnam quam fecerant magistro Eustachio de Len officiali domini Cantuariensis archiepiscopi ubi vel omnes dicti fratres vel major pars dicitur interfuisse pro qua offensa maxima excommunicati fuerunt omnes qui tanto facinori interfuerunt per totam provinciam Cantuarie et Oxoniis coram Universitate Recitatumque est quod unus fratrum scilicet Galfridus cocum regis assavit et excogitatis tormentis usque ad mortem crucia[vit] Ad quorum auditum omnes audientes aures suas continentes obstupuerunt