Charter Document - 06501192

Charter Document - 06501192


Charter Number: 06501192
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): History
Date: 1257
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f134r)

Charter:

Post mandatum vero regium prout prelibatur factum cum essent milites et alii tenentes per servitium militare de abbate Sancti Albani ad faciendum predictum servitium [summoniti] sicuti antecessores sui facere consueverunt quidam eorum reclamaverunt et quidam consenserunt Reclamaverunt autem Galfridus de Childewike miles Ricardus de Oxaie miles Radulphus Pirot miles Rogerus de Meridene Consenserunt autem Petrus de Goldintone miles Rogerus de Bacchewurthe miles Alexander filius Ricardi Thomas de Sissewerne Willelmus de Nortona et quidam alii Willelmo de Gorham milite tunc existente in Hibernia qui cum archiepiscopo Dublinensi morabatur ejus senes callus et consanguineus Consuetudo autem est et fuit ab antiquo quod post submonitionem regiam debent convocari ad unum locum omnes tenentes de feodo militari et de quolibet scuto provideri unus miles capitalis ad faciendum corporale servitium exercitui regis Procurari autem debent expense sue et levari a compartionariis suis et ille capitaliter electus sumptibus suis ire debet ad exercitum Senes callus autem abbatis vel alius nomine suo missus debet presentare capitales electos ad faciendum servitium regale coram marescallo ad recipiendum servitium domini regis ei concessum per eundem regem constituto In hoc autem electi sunt capitales ad faciendum servitium pro abbate Rogerus de Bacchewurthe miles pro compartionariis suis Ricardus de Wudewic pro se et com partio naris suis Willelmus de Nortone pro se et com partio naris suis filius Guidonis Taillebois pro se et partio naris suis domina de Sepeshale pro se et partio naris suis Abbas de Sancto Albano servivit hoc anno pro feodo de Crokesleia Ricardus de Oxaie consensit ad solvendum duas marcas pro parte sua scilicet quarta parte scuti eunti pro ipso capitaliter et partionariis suis in exercitum regis Et sciendum quod dominus abbas fecit servitium eo anno pro omnibus et specialiter pro feodo de Crokele de Nortona et de Sepehale

Source (click image below to view full size)