Charter Document - 06501144

Charter Document - 06501144


Charter Number: 06501144
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1254
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f112v)

Charter:

Innocentius [] abbati Sancti Albani salutem [] Ex parte tua fuit nobis humiliter supplicatum quod cum observantia tui ordinis ab ipsa sui institutione multum sit rigida et difficilis ad ferendum fuerintque postmodum per felicis recordationis Gregorium Papam predecessorem nostrum superaddita statuta gravia diversarum penarum adjectione vallata ne contingat sub tantis oneribus deficere oneratos providere super hoc paterna sollicitudine curaremus Attendentes igitur quod expedit calamum quassatum non conteri et in erarione eruginis vas non frangi devotionis tue precibus inclinati presentium tibi auctoritate concedimus ut super observatione statutorum ipsorum que de tue substantia regule non existunt tu ac successores tui ejusque membrorum monachis presentibus et futuris libere dispensare possitis his casibus duntaxat exceptis super quibus in eadem regula est dispensatio interdicta in quibus casibus dispensandi super penis adjectis et irregularitatibus quas tui subditi hactenus incurrerunt vel incurrent de cetero eosque absolvendi ab excommunicationis vinculo quo ipsos ob transgressionem predictorum statutorum involvi contigit vel continget injuncta sic absolutionis penitentia salutari libera sit tibi et eisdem successoribus de nostra permissione facultas Priori nihilominus monasterii tui ac ipsis successoribus concedendi tibi tuisque successoribus hujusmodi dispensationis et absolutionis beneficium si fuerit oportunum indulgentes auctoritate presentium potestatem non obstantibus aliquibus literis ad venerabilem fratrem nostrum episcopum vel quemcunque alium ab Apostolica sede sub quocunque tenore directis et processibus habitis per easdem de quibus forsitan oporteat fieri mentionem et etiam optinendis Nulli ergo [] [Datum Laterani idus Januarii anno xi]

Source (click image below to view full size)