Charter Document - 06501098

Charter Document - 06501098


Charter Number: 06501098
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1250
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f101v)

Charter:

Innocentius [] venerabilibus fratribus Cicestrie et Norwici episcopis salutem et Apostolicam benedictionem Quia propter miserabilem casum qui nuper peccatis populi exigentibus evenit in transmarinus partibus cruce exercitui Christiano non particulari sed generali subsidio indiget Terra Sancta nos nolentes ut crucesignati regni Anglie divisim et successive in dispendium illius terre transfretent fraternitati vestre per Apostolica scripta mandamus quatinus ipsos si necesse fuerit quod super hoc expectent nostre beneplacitum voluntatis per censuram ecclesiasticam compellatis non obstantibus aliquibus indulgentiis vel literis Apostolicis per quas id impediri vel differri possit et de quibus specialem oporteat in presentibus facere mentionem excommunicationis sententiam relaxantes si qua propter hoc in eos vel eorum aliquem est prolata Quod si non ambo [] Datum Lugduni xvi kalendas Decembris Pontificatus nostri anno octavo

Source (click image below to view full size)