Charter Document - 06500207
Charter Number: | 06500207 |
---|---|
Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Election |
Date: | 1258 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reverendo patri in Christo ac domino A[lexandro] [] Sicut ad fontem vivum oportet recurrere sitientem arescentibus rivulis per calore sic ad sedis vestre clementiam oppressi refugiunt cum per potentiam justitia violatur Iccirco enim vestram beatitudinem mundo Deus preposuit loco Sui ut elata cornua superborum virtute propria constringendo humiles erigat depressos sublimium potestate Cum ergo Wintoniensis electus sic affluentia extollatur quod nullum sibi fore superiorem reputet neque parem suis actibus motum potius impetu osum sequitur animi quam judicium rationis licere sibi putans illicita a tergo considerans que sunt Dei Unde nuper cuidam viro Johanni Filio Gaufridi inter nostratis nobili et potenti atroces eum novimus injurias irrogasse propter quas regni majores vehementer scandalizati sunt contra eum reducentes ad animum precedentia facta ejus Terram enim ipsius Johannis armata manu invasit hostiliter sine causa in rebus eum persone et hominum depredando Ob hoc solum occasione sumpta quod in Wyntoniensi dioecesi in qua nulli auctoritate Apostolica patitur provideri de quadam ecclesia ad ipsius Johannis patronatum spectante cuidam clerico auctoritate vestra provisum fuerat cui etiam provisioni idem Johannes assensum prebuerat ob reverentiam sedis vestre Nec privatis rapinis satisfecisse crediderunt tirannidi satellites ejus nisi pollutas manus irreverenter porrigerent ad divina Ecclesiam enim ad quam loci habitatores terrore confugerant armatorum invaserunt confractis hosticis multorumque sanguine cruentatam spoliatamque libris et sacris vestibus asportatis insuper ex ea januis profanaverunt Unde ipse qui ratione generis et officii deberet esse lumen patrie et speculum honestatis factus est offensionis petra in commune scandalum religionis Qua de causa paternitatem vestram flexis genibus suppliciter exoramus quatinus ipsius malitiam convenientibus remediis refrenetis ne rebelli contagio ceteros inficiat per exemplum et ut ipse qui neminem reveretur Apostolice sedi in cujus maxime injuriam hec patravit pena correptus intelligat se subesse Conservet vos []