Charter Document - 06500206

Charter Document - 06500206


Charter Number: 06500206
Cartulary Title: Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Request
Date: 1258
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sanctissimo patri [] Si sacrosancta Romana ecclesia progenitorum nostrorum merita qui virtutum floribus redimiti tot ecclesias magnifice fundaverunt et sumptibus suis constructas amplissime feodaverunt qui in amorem pariter et exaltationem Ecclesie Dei et virorum ecclesiasticorum totaliter exarserunt sicut ex laudabilium operum mansurarum per cuncta secula testimonio perpenditur evidenter condigna gratitudine recompensaret nobis peculiare favoris presidium specialiter largiretur et paterne munificentie gremium liberaliter aperiret pacem nostram ac regni Anglie tranquillitatem nullatenus perturbaret sed sinceris in Domino affectibus totisque conatibus procuraret presertim cum nos pro modulis nostris paterne fidei zelatores et devotionis quam erga ecclesias et ecclesiasticas personas habuerunt imitatores esse cupiamus Sed si vera sunt que nunc literarum vestrarum crebra insinuatione didicimus cum pace vestra veniaque petita dicimus veremur ne vices no bis minus rite rependitis quia per merita festine exaltationis materia anxii doloris sementem nobis evidenter retribuitis si lapis ille offensionis et petra scandali Adimarus videlicet quondam Wintoniensis ecclesie electus vir fabricator mendacii lucis impatiens turpis lucri negotium perambulans in tenebris vir justitie et pacis regni Anglie inimicus et specialiter sanguinis nostri quem hactenus perdidit sitibundus vir regia sententia dampnatus et ubicumque in regno inveniatur morti addictus ad terendum nos et terrendum nos a latere vestro propter ejus falsas suggestiones et veri suppressiones multiplices in Angliam destinetur Maxime cum ipse a regno expulsus non extiterit sed sponte cesserit non ausus exhibitionem justitie que singulis secundum juramenta regis et procerum debebatur expectare licet super hoc ipse et fratres sui pluries fuissent requisiti Nonne deceret regale sacerdotium serie rei geste plenius indagata vocatis evocandis et auditis audiendis et specialiter nuntiis domini nostri regis et regni ac ecclesie Wintoniensis sine juris offensa in tanto negotio procedere et non in terrore fulgurantis haste sue in nos tam crudeliter irruere Cur in profundum sapientie vestre si vera nobis referuntur false insinuationes unius partis surrepunt mendacia aut instantia vos conturbat importuna Princeps Ecclesie et pastor ovium gregis Dominici cui in beato Petro dictum est Pasce oves meas quesimus non in multa fortitudine vestra quam satis recognoscimus sed in zelo justitie et multitudine miserationum vestrarum ac spiritu lenitatis minate gregem attendentes quod nec in igne nec in commotione nec in spiritu montes subvertente Dominus sed potius in sibilo aure lenis Certe adventum suum vel vite sue vel nostre generalem eclipsim reputamus quia in nobili viro et consanguineo nostro carissimo domino W[illelmo] de Clare viro strenuo circumspecto et peroptime morigerato nos omnes mortificavit Ecce dampnum inrecuperabile ecce afflictio nostra inrecuperabilis quam plangimus incessanter Nunquid superaddita est afflictis afflictio Que pater utilitas in sanguine nostro Ea propter paternitati vestre devote supplicamus quatinus ex sollicita circumspectione sedis Apostolice mollito supercilio ac serena acie paterne nos intuentes paci nostre ac regni Anglie secundum premissa provideatis ut sub tegimine alarum vestrarum Apostolico presidio in patrimoniis nostris optata gaudeamus tranquillitate Porro si inimici nostri nobis se immisceant impudenter non videmus quod paternitati vestre debeat displicere sed equanimiter esse tolerandum si effrenatam illorum malitiam pro viribus compescamus Sed que autem predictorum in conspectu sanctitatis vestre aspersa videantur vestra penset paternitas quod nec minacem cervicositatem aut corvinam rebellionem sed gemitum turturis aut murmur columbinum apud pium patrem pretendere debent et quomodo libet benignum auditorem Conservet vos []

Source (click image below to view full size)