Charter Document - 06500205

Charter Document - 06500205


Charter Number: 06500205
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Request
Date: 1258
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f80r)

Charter:

Sanctissimo patri in Christo A[lexandro] divina providentia sancte universalis ecclesie summo Pontifici communitas comitum procerum magnatum aliorumque regni Anglie cum subjectione debita pedum oscula beatorum Nuper vestra sanctitas tam per literas quam per venerabilem virum magistrum Arlotum subdiaconum et notarium nos multipliciter monuit et induxit ut dominum nostrum illustrem regem Anglie in prosecutione regni Sicilie juvaremus sibi commune subsidium super hoc faciendo Licet autem idem dominus noster rex absque nostri consilio et assensu immo nobis reclamantibus et invitis hoc negotium assumpsisset quod sibi impossibile propter difficultatem conditionum et alia que statum nostrum respiciebant penitus credebamus ob reverentiam tamen Apostolice sedis et vestram domino regi duximus respondendum quod si de procerum et magnatum suorum consilio regnum suum in multis multipliciter deformatum vellet in melius reformare et vos conditiones in privilegio vestro contentas vires ipsius regis excedentes quodammodo mitigare velletis quod juxta mitigationem et reformationem hujusmodi optatus eventus negotio speraretur ipsi preberemus et operam et effectum ut rex negotium quod sine nobis assumpserat per vestrum auxilium possit perducere ad effectum Ceterum prefatus dominus rex attendens importabile pondus negotii memorati et statum regni sui imbecillem voluit et expresse concessit ut de procerum et magnatum consilio sine quibus regnum suum gubernare non poterat nec negotium prosequi memoratum dicta reformatio proveniret hoc videlicet modo ut duodecim ex parte ipsius electi et alii totidem ex parte communitatis nominati disponerent statuerent ac etiam ordinarent super melioratione et reformatione regni Anglie et ipsum regnum contingentibus prout eis melius expediens videretur promittentes tam ipse quam dominus Edwardus primogenitus suus ac firmantes propriis juramentis quod per predictos viginti quatuor vel majorem partem eorum ordinatum existeret inviolabiliter observare facturi et procuraturi securitatem omnimodam quam ipsi viginti quatuor vel major pars eorum super hoc fieri providerent Verum cum inter duodecim ex parte domini regis electos electus Wintoniensis et fratres sui nominati fuissent idem electus quasi salutis sue immemor et invigilans perturbationi regni et dispendiis potius quam reformationi regem ipsum sollicitavit et toto posse induxit eidem immensam promittens pecuniam etiam usque ad exinanitionem substantie et facultatum Wintoniensis ecclesie ut spreto juramento proprio a promissionibus hujusmodi resiliret in regni sui grave dispendium et irreparabile detrimentum Cumque per hanc viam desiderium intentionis sue explere non posset ad alia se convertens dominum Edwardum et quosdam alios de nobilioribus totius regni animavit et quantum in se fuit stimulavit ad subversionem totius regni quasi in necem ejusdem et lapsum irreparabilem conjurasset ut de illo posset vere dici Est vir qui turbavit terram et concussit regnum Nam cum ad reformationem qui ad hoc nunc nominati fuerant studio vigilanti intenderent predictus electus et fratres sui nunc per subterfugia nunc per alias cavillationes varias eventum reformationis hujusmodi retardabant sed mentita est sibi iniquitas quia quanto plus conabantur negotium impedire tanto ferventius et constantius alii zelo reipublice inflammati instanti vigilia et propensiori cautela illud promovere studebant attendentes quod firma coherentia fidelis esse non potest ubi non est tenax unio voluntatum et ipsorum conglutinatio animorum Sed quid ultra Predictorum electi et fratrum suorum tam graves erant excessus et grandes quod clamor pauperum ad celum ascenderet contra ipsos Ipsorum enim ministri et officiales qui potius predones et satellites dicebantur undique depredabantur pauperes insidiabantur simplicibus fovebant impios opprimebant innocentes exultabant in rebus pessimis letabantur cum male fecissent peccata populi comedentes luxuriabantur in lacrimis viduarum in nuditate pupillorum in oppressionibus subditorum gaudentes Et in tantum ipsorum effrenata rabies invaluerat quod nec sub ipsis minores vivere poterant nec cum ipsis conversari pares nec super ipsos impares majores Nos igitur attendentes quod reipublice corpus quoddam est quod divini muneris beneficio vegetatur et summe equitatis nutu agitur et regitur quodam moderamine rationis nec expedit quod in uno corpore dissonantia sit membrorum dictos electum et fratres tanquam turbatores quietis et tranquillitatis regni totius post multas instantias et frequentes monitiones vocavimus et vocari per regem fecimus ut judicio sisterent suis querelantibus responsuri juxta consuetudinem regni et leges ita quod duo ex ipsis quos mallent exirent reliquis duobus remanentibus qui pro se et aliis responderent ac si sibi magis expediens crederent regnum omnes exirent Qui suis culpis exigentibus subire judicium formidantes maluerunt exire quam judicii rigorem expectare Sed nec adhuc nobis et regno nostro super hoc plene cautum existeret si electus cui totius turbationis materiam merito imputamus rediret in Angliam cujus presentia subi[to] posset evertere quicquid nostra sollicitudo multis vigiliis et infinitis laboribus studuit ordinare Unde fixum est propositum omnium et accensum desiderium singulorum quod ille actor scismatis homo dissensionis et scandali inter nos deinceps nullatenus conversetur Quia igitur prefatus electus et fratres regem et dominum Edwardum infatua verrant adeo quod non solum insolentie remanebant penitus impunite sed quod pejus est et verecundum dicere terribileque audire si quis contra ipsos vel eorum alterum differet in judicio questionem rex qui delinquentem punire et delictum corrigere tenebatur ipsos in suis facinoribus nutriens contra conquerentem mirabiliter turbabatur et cui judex debebat esse propitius ad eorum suggestionem fiebat adversarius et nonnunquam terribilis inimicus ita quod fulcite regis potentia et favore quos volebant opprimebant immunitates et libertates ecclesiarum dampnabiliter violando homines incarcerando clericos vulnerando in prejudicium corone cui soli competit hujusmodi incarceratio laxatis habenis nequitie debacchando per regnum pro sue libito voluntatis Unde si quod absit electus rediret in Angliam pejora prioribus probabiliter formidamus Sanctitati igitur vestre omni affectione qua possumus supplicamus quatinus sicut unitatem et pacem regni Anglie quod semper vobis extitit devotum et existit diligitis sepe dictum electum ab administratione Wintoniensis ecclesie que ex munificentia sedis Apostolice sibi concessa fuerat amoveatis omnino Et magis expedit quod istud fiat sine scandalo de vestre plenitudine potestatis quam quod Deus avertat occasione ipsius pejora contingant et nos vestri devotissimi aliud facere compellamur Scituri pro certo quod etiamsi dominus rex et regni majores hoc vellent communitas tamen ipsius ingressum in Angliam jam nullatenus sustineret Potius enim sevirent in ipsum quam quod ipsius intolerabilem sevitiam expectarent Quinimmo omnibus regni colis onerosum et toti regno dispendiosum existeret si proventus de quibus regnum infestare disposuit perciperet quod et omnes qui qualitatem negotii noverant asseverant Et certe clementissime pater et domine hoc satis credimus sine scandalo faciendum cum non sit in episcopum consecratus sed tantum sibi administratio est concessa Super his autem et aliis que nuntii nostri latores presentium sanctitati vestre exponent fidem indubitatam adhibere velitis petitiones nostras quas per ipsos vobis offerimus si placet ad exauditionis gratiam admittentes Et nos R[icardus] de Clare Glovernie et Herefordie S[imon] de Monteforti Legrecestrie R[ogerus] Bigod marescallus Anglie H[umfridus] de Boun Hertfordie et Esexie W[illelmus] Albemarlie J[ohannes] de Placeto Warewici comites H[ugo] Bigod justitiarius Anglie P[etrus] de Sabaudia J[ohannes] Filius Galfridi Jacobus de Audeleia et Petrus de Monteforti vice totius communitatis presentibus literis sigilla nostra apposuimus in testimonium predictorum Conservet incolumitatem vestram Altissimus per tempora longiora

Source (click image below to view full size)