Charter Document - 06500201

Charter Document - 06500201


Charter Number: 06500201
Cartulary Title: Cartulary of St. Albans
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1258
Date type: Assigned
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f79v)

Charter:

H[enricus] Dei gratia [] vicecomiti [] Precipimus tibi quod distringas W[alterum] Dunelmensem episcopum per omnes terras et omnia catalla sua [] sicut supra in alio brevi Quare cum sepissime inhibitum esset eidem episcopo quod non traheret vel distringeret ipsum abbatem nec homines suos de Karleburi et de Mortuna ad pla citandum coram justitiariis et ballivis ejusdem episcopi extra libertatem suam et contra tenorem cartarum predecessorum nostrorum regum Anglie quas idem abbas habet et que priores sunt usu et tempore libertatibus ipsius episcopi ut dicitur sed ipsos abbatem et homines suos pacem inde habere permitteret donec indemnitati et conservationi tam ipsius episcopi quam ipsorum abbatis et prioris libertatum in curia nostra coram nobis plenius fuisset prospectum et donec placitum []

Source (click image below to view full size)