Charter Document - 06500200

Charter Document - 06500200


Charter Number: 06500200
Cartulary Title: Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1258
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): British Library - Cotton MS Nero D I (f79r)

Charter:

H[enricus] Dei gratia [] vicecomiti Eboracensi Precipimus tibi sicut sepius precepimus quod omnes terras et omnia catalla W[alteri] Dunelmensis episcopi per que ipsum per preceptum nostrum de strinxisti et in simul omnes alias terras et alia catalla ipsius episcopi in balliva tua in manu nostra salvo custodias ita quod nec ipse nec aliquis per ipsum manum illis apponat donec aliud tibi preceperimus et quod de exitibus inde provenientibus coram nobis respondeas et quod habeas corpus ejus coram nobis a die Sancti Michaelis in tres septimanas ubicumque fuerimus tunc in Anglia ad respondendum abbati de Sancto Albano de placito quare trahit et distringit ipsum abbatem et homines suos de Karrebiri et de Mortune ad placitandum coram justitiariis et ballivis ipsius episcopi extra libertatem suam et contra tenorem cartarum predecessorum nostrorum regum Anglie quas idem abbas habet nec permittit ipsum et priorem suum de Thynemue habere liberam curiam suam infra wapentachium ipsius episcopi de Satberge quam habere debent et habere consueverunt per cartas predictas antequam wapentachium illud esset ecclesie ipsius episcopi Dunelmensis collatum et ad audiendum judicium suum de pluribus defletis Precipimus etiam tibi quod scire facias eidem episcopo ex parte nostra in fide qua nobis tenetur quod cognitioni dicti placiti supersedeat et dictos justitiarios et ballivos suos eidem similiter supersedere faciat quousque indemnitati et conservationi tam ipsius episcopi quam predictorum abbatis et prioris libertatum in curia nostra coram nobis plenius fuerit prospectum Et averia ipsius abbatis et prioris siqua occasione predicta capi fecerit interim deliberari et eis in pacem habere faciat T[este] N[icholao] de Turri apud Westmonasterium vicesimo tertio die Aprilis anno regni regis xlii

Source (click image below to view full size)