Charter Document - 06500199

Charter Document - 06500199


Charter Number: 06500199
Cartulary Title: Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1258
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] Dei gratia [] dilecto sibi in Christo abbati de Sancto Albano salutem Cum quedam magna et ardua negotia nos et regnum nostrum tangentia habeamus tractanda que vestram et aliorum prelatorum ac magnatum nostrorum necessario requirunt presentiam vobis mandamus rogantes in fide et dilectione quibus nobis tenemini quatinus omnibus aliis negotiis pretermissis sitis ad nos apud Westmonasterium Dominica proxima ante mediam Quadragesimam nobiscum una cum aliis prelatis et magnatibus nostris quos ibidem ad diem illum vocari fecimus super premissis negotiis tractaturi Et hoc sicut nos et honorem nostrum ac regni nostri diligitis nullatenus omittatis T[este] meipso apud Windelesores xxiv die Januarii anno regni nostri xlii

Source (click image below to view full size)