Charter Document - 06500196
| Charter Number: | 06500196 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Matthei Parisiensis Chronica Major, Additamenta |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1257 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] Dei gratia [] Precipimus tibi quod distringas venerabilem patrem W[alterum] episcopum Dunelmensem per terras et catalla sua in balliva tua ita quod habeas corpus ejus coram nobis a die Pasche in tres septimanas ubicumque fuerimus tunc in Anglia ad respondendum abbati de Sancto Albano quare trahit et distringit ipsum et homines suos de Karletuna et Mortuna ad placitandum coram justitiariis et ballivis ipsius episcopi extra libertatem suam et contra tenorem cartarum predecessorum nostrorum regum Anglie quas idem abbas habet nec permittit ipsum et priorem suum de Thinemue habere liberam curiam suam infra wapentachium ipsius episcopi de Sadberge quam habere debent et habere consueverunt per cartas predictas antequam wapetachium esset ecclesie dicti episcopi Dunelmensis collatum ut dicunt et ad ostendendum quare non fuit coram nobis in octavis Sancti Hillarii sicut attachiatus fuit Et summone per bonos sum monitores Spervarum de Wareham et Alanum le Noreis primos plegios predicti episcopi W[alteri] quod sint coram nobis ad eundem terminum ad audiendum judicium suum de hoc quod non habuerunt predictum W[alterum] episcopum coram nobis ad predictum terminum sicut eum plagaverunt Et scire facias eidem episcopo ex parte nostra quod sicut ei mandavimus in fide qua nobis tenetur cognitioni dicti placiti supersedeat et predictos justitiarios et ballivos ejusdem similiter supersedere faciat quousque indemnitati et conservationi tam ipsius episcopi quam predictorum abbatis et prioris libertatum in curia nostra coram nobis plenius fuerit prospectum Et averia abbatis et prioris si qua occasione predicta capi fecerit iterum deliberari faciat Et habeas ibi nomina secundorum plegiorum sum monitorum et hoc breve
