Charter Document - 06500192
Charter Number: | 06500192 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulary of St. Albans |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | History |
Date: | 1257 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Nero D I (f134r) |
Charter:
Anno regis Henrici III filii regis J[ohannis] xli per breve domini regis vocati sunt omnes magnates Anglie ad faciendum servitium militare in expeditionem Wallie contra Leuelinum filium Griffini et exercitum suum qui recesserant a fide domini regis et terras prius domino regi concessas hostiliter invaserunt et easdem violenter combusserunt et occuparunt et insuper per proditionem magnam stragem in Suwallia juxta castrum quod Kaermerdin vocatur per Res Vauhan et complices suos exercuerant In qua strage milites strenui scilicet Stephanus Baucan et Robertus filius Roberti Noreis et multi alii nobiles milites armigeri et pedites qui usque ad numerum millenarium et amplius recensiti seditione sunt interfecti Prefixus est dies exercitui regis Anglie ut sit paratus cum equis et armis die sancti Petri ad Vincula anno supradicto apud Cestriam ad quem locum missus fuit dominus J[ohannes] de Bulum monachus Sancti Albani eodem tempore ad procurandum servitium abbatis scilicet sex militum in quibus domino regi eunti in exercitum in Walliam sive Scotiam tenetur Et in illo tempore scilicet die Martis proxima ante festum Sancti Laurentii anno supradicto per dictum dominum J[ohannem] procurati sunt duo milites galeati et lege militari decenter armati et octo armigeri quorum equi quatuor tam cum lineis armis quam ferreis erant cooperti et eorundem armigerorum corpora quedam cum armis lineis quedam ferreis contra hostes fuerunt premunita et de his fuerunt duo balistarii inter nobiles exercitus multum commendati Die vero Martis predicto coram domino Rogero le Bigod tunc Anglie marescallo et domino Johanne de Verdun constabulario principali in exercitu per regem constituto per dictum dominum J[ohannem] presentatum fuit servitium abbatis supradicti et ab ipsis favorabiliter admissum cum tali premonitione et protestatione quod milites separabuntur ab armigeris in aciebus et constabularius quod factum est ad cautelam ne armigeri militum essent stipendiati sicut et alii mercede conducti Premuniti vero fuerunt tam Nota istud milites quam armigeri ut in ostensione equorum et armorum tales apparerent ne omni eorum per suum defectum dampnum incurrerent et domini regis indignationem Et sic procuratum est per Dei gratiam quod nullus armigerorum die quo fuit armorum ostensio reprobatus fuerat vel repulsus cum multi alii reprobarentur Immo propter vigorem specialiter a domino marescallo fuerunt electi et in sua con stabularia constituti Ipse autem marescallus et dictus J[ohannes] de Verdun constabularius principalis cum quibusdam aliis nobilibus in prima acie belli in qua armigeri Sancti Albani ordinabantur processerunt Duo autem milites fuerunt in acie cum domino Thoma de Grelei et Henrico de Percy cum multis aliis nobilibus posteriori Notandumque est quod pretium equorum in quibus sedebant armigeri ad minus ad quatuor marcarum ascendit estimationem quidam autem eorundem habebant equos de pretio decem marcarum quidam de pretio centum solidorum Nomina autem tam militum quam armigerorum sunt hec Nicholaus de la Mare miles Henricus de la Boue de Pikardia oriundus miles Walterus de Stynecle factus constabularius per marescallum sociorum suorum cum duobus sibi adjunctis de servitio alieno Rogerus de Cottona Willelmus Marescallus balistarii Walterus de Hemmingtona Johannes de la Mare Ricardus de Birencestre David Abrenun Radulphus de Rule armigeri Isti omnes sunt conducti per dictum dominum J[ohannem] quidam autem pro majori pretio quidam pro minori Deductis autem expensis circa dictam conductionem et in itineratione versus Cestriam et alibi circa hujusmodi servitium procurandum expense sunt fere centum marce sterlingorum